AAS 42 (1950), p. 688

men vis doctrinis philosophicis ac theologicis « ad Angelici Doctoris
rationem » tribuenda est, cum his necessitatum atque 76
errorum, quae nostra invexerit aetas, notitia coniuncta. Huiusmodi
enim doctrinae cum sacerdotibus ipsis, tum christiano
populo maximi sunt ponderis et utilitatis: pietatis magistris
asseverantibus eas, modo fuerint idonea ratione traditae, ad
servandum alendumque fidei studium, ad cupiditates debilitandas,
ad animum cum Summo Dei Numine coniungendum maxime
valere.
Accedit quod sacerdos, qui veluti « sal terrae » et « lux
mundi » est putandus, opus est, ut in fidei tuitione conatu 77
maximo elaboret, Christi Evangelium promulgans, atque oppositos
errores coarguens, qui omnibus viis hoc tempore serantur
in vulgus. Atqui erroribus valenter refragari nequibit, nisi quod
firmissima philosophiae ac theologiae catholicae elementa penitus
didicerit.
A qua causa alienum non est animadvertere docendi rationem,
quae in catholicis scholis iamdiu invaluit, plurimum habere
efficacitatis simul ad perspicue rerum notiones mente concipiendas,
simul ad hoc confirmandum: veritates nempe, quae
ut sacrum depositum fuere Ecclesiae, christianorum magistrae,
concreditae inter se perfecte congruere ac cohaerere. Non desunt
vero hac nostra aetate qui, cum de recentioribus Ecclesiae
documentis deflexerint, cumque minus notionum definitae perspicuitas
studeant, praeterquam recta discesserint nostrarum
scholarum via, erratis etiam ambiguisque opinionibus, ut est
experiendo cognitum, introitum patefaciant.
Quare ne sacrorum administrorum studia fiuctuationibus,
vel dubitationibus miserum in modum haereant, maximopere
vos, Venerabiles Fratres, hortamur omnes sedulo evigiletis, ut
quas Apostolica haec Sedes de huiusmodi studiis colendis
certas constituit normas, eae integra fide accipiantur atque ser
ven tu r.

7 6 Cf. C. I. C, can. 1366, 2.

" Cf. MATTH., V. 13, 14.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.