AAS 42 (1950), p. 689

Si tam impense, pro Apostolico quo fungimur officio, de clericorum
intellegentia praeclare excolenda adhuc admonuimus,
haud difficile tamen cognitu est cur nihil sit Nobis potius quam
ut eorumdem iuvenum animi moresque probe conformentur;
quoniam si secus acciderit, vel exquisitissima doctrina, ob superbiam
atque arrogantiam, quae facile descendent in animos,
maximas edere poterit ruinas. Quapropter Ecclesia Mater vult
praesertim in sacris Seminariis adulescentes illius sanctimoniae
initia inchoent, quam deinceps in omni vita praestent atque
confirment.
Quemadmodum de sacerdotibus iam scripsimus, haud secus
nunc instantius ut sacri ordinis alumnis persuasissimum sit debere
se ad animi potiunda ornamenta, quae virtutes sunt, omni
nisu contendere, eademque postquam assecuti fuerint, fortiter
servare studioseque augere.
Cum cotidie, iisdem fere semper horis, eadem pietatis officia
adulescentes exsequantur, timeri potest ne cum extrinseca religionis
exercitatione intimus animi sensus non consonat; quod
ferme ex consuetudine facilius fieri apud eos poterit vel etiam
ingravescere, cum sacra iidem domicilia egressi, in necessariam
suorum munerum perfunctionem saepenumero rapientur.
Omnis itaque opera atque industria impendatur, ut qui in
cleri spem educantur, vitam pie sibi intentam vivant, quae superno
spiritu alatur quaeque superno spiritu gubernante moveatur;
Omnia iidem operentur divina fide collustrati atque cum
Christo Iesu coniuncti; pro certo habentes ab sancto hoc vivendi
genere abesse eos non posse, qui sint olim sacerdotio initiandi,
Divinique ipsius Magistri personam in Ecclesia gesturi. Nihil
enimvero magis sacrorum alumnos impellit ad virtutes sacerdote
dignas consequendas, ad perrumpenclas difficultates, ad
salutaria consilia explenda, quam intimus hic pietatis sensus.1
Qui clericorum moribus effingendis dant operam id summe
spectent opus est, ut iidem virtutes eas complectantur, quas Ecclesia
a sacerdotibus poscit: Dè quibus cum alió huius Exhortationis
loco dixerimus, non est profecto cur eadem hic iteremus.

45 - ACTA, vol. XVII , n. 13. — 2-10-1950

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.