AAS 42 (1950), p. 754
ad studiosiorem eius privilegiorum contemplationem impensius
excitentur.
Deus reapse, qui ex omni aeternitate Mariam Virginem propensissima
singularique intuetur voluntate, « ubi venit plenitudo
temporis », providentiae suae consilium ita ad effectum2
deduxit, ut quae privilegia, quas praerogativas liberalitate
summa eidem concesserat, eadem perfecto quodam concentu
refulgerent. Quodsi summam eiusmodi liberalitatem perfectumque
gratiarum concentum Ecclesia semper agnovit ac per saeculorum
decursum cotidie magis pervestigavit, nostra tamen
aetate privilegium illud corporeae in Caelum Assumptionis Deiparae
Virginis Mariae clariore luce profecto enituit.
Quod quidem privilegium, cum Decessor Noster imm. mem.
Pius IX almae Dei Parentis immaculatae conceptionis dogma,
sollemniter sanxit, tum novo quodam fulgore illuxit. Arctissime
enim haec duo privilegia inter se conectuntur. Christus quidem
peccatum et mortem propria sua morte superavit; et qui.
per baptismum superno modo iterum generatus est, per eumdem
Christum peccatum et mortem vicit. Attamen plenum de mortevictoriae
effectum Deus generali lege iustis conferre non vult,,
nisi cum finis temporum advenerit. Itaque iustorum etiam corpora
post mortem resolvuntur, ac novissimo tandem die cum
sua cuiusque gloriosa anima coniungentur.
Verumtamen ex generali eiusmodi lege Beatam Virginem Mariam
Deus exemptam voluit. Quae quidem, singulari prorsusprivilegio,
immaculata conceptione sua peccatum devicit, atque
adeo legi illi permanendi in sepulcri corruptione obnoxia non
fuit, neque corporis sui redemptionem usque in finem temporum
exspectare debuit.
Ideo cum sollemniter sancitum fuit Deiparam Virginem Mariam
hereditaria labe immunem inde ab origine fuisse, tum.
christifidelium animi incensiore quadam spe permoti fuere, futurum
ut a supremo Ecclesiae Magisterio dogma quoque cor-
2 Galat., IV, 4.