AAS 42 (1950), p. 716

quam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
IX mensis Decembris, anno MCMXLIX, Pontificatus Nostri undecimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
Officium regens
Pontificiis Diplomatibus expediendis

II

ECCLESIA DEO IN HONOREM SANCTAE HELENAE, VIDUAE, DICATA, IN LOCO VULGO
(( BIRCHIRCARA )) APPELLATO, INTRA FINES MELITENSIS ARCHIDIOCESIS, TITULO
BASILICAE MINORIS CONDECORATUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Melitam Insulam, quo Evangelii
nuntius ipsa aetate Apostolorum est perlatus, Fidei Catholicae cum constantia
et alacritate iugiter haesisse probe cognitum habemus. Tanta
ergo populi Christiani pietas plura ibi excitavit Templa artificiosisque
instruxit operibus, quae praeclara religionis monumenta Insulam ita
décorant ut nihil' potius. In his praecipuum obtinet locum Ecclesia, Deo
in honorem Sanctae Helenae, in pago qui vulgo « Birchircara » audit,
consecrata, quae et amplitudine excellit atque forma commendatur marmorum,
imaginum pictarum, signorum auro obductorum. Haec insuper
Aedes, quae et collegialis est simulque paroecialis, sacris ritibus praestat,
in quos Canonici aliique naviter incumbunt. Ut ergo huiusce Templi
dignitas augeretur ac Christifidelium studium ac religio satius excitarrentur,
Venerabilis Frater Michael Gonzi, Melitensis Archiepiscopus,
enixe rogavit ut memoratam Ecclesiam honore Basilicae Minoris decoraremus.
Nos autem, eiusdem Templi laudes benevolentia Nostra dignas
députantes idque per cupientes, ut ad divinarum rerum diligentiam in
dies maiorem eius loci incolae pro vocarentur, hasce preces libenti animo
statuimus admittere. Quapropter, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, Ecclesiam Deo in honorem Sanctae
Helenae, Viduae, dicatam et in loco vulgo « Birchircara » appellato,
intra fines Melitensis Archidioeceseos, positam, ad dignitatem et honorem
Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus ac privilegiis

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.