AAS 42 (1950), p. 756

perpenderentur, quae inde a Decessore Nostro fel. rec. Pio IX ad
nostra usque tempora de Assumptione Beatae Mariae Virginis
in Caelum ad Apostolicam hanc Sedem missae fuissent. 3
Cum vero tanti momenti tantaeque gravitatis causa ageretur,
opportunum duximus Venerabiles omnes in Episcopatu Fratres
directo atque ex auctoritate rogare út mentem cuiusque
suam conceptis verbis Nobis aperire vellent. Quapropter die
i mensis Mai, anno MDCCCCXXXXVI, Nostras ad eos dedimus Litteras
(( Deiparae Virginis Mariae », in quibus haec habebantur:
« An vos, Venerabiles Fratres, pro eximia vestra sapientia et
prudentia censeatis: Assumptionem corpoream Beatissimae
Virginis tamquam dogma fidei proponi et definiri posse, et an
id cum clero et populo vestro exoptetis ».
Ii autem quos « Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam
Dei », ad utramque quaestionem quod attinet, unani-4
ma fere voce assentientes responderunt. Haec « singularis catholicorum
Antistitum et fidelium conspiratio », qui Dei Ma-5
tris autumant corpoream in Caelum Assumptionem ut fidei
dogma definiri posse, cum concordem Nobis praebeat ordinarii
Ecclesiae Magisterii doctrinam concordemque christiani populi
fidem •— quam idem Magisterium sustinet ac dirigit — idcirco
per semet ipsam ac ratione omnino certa ab omnibusque erroribus
immuni manifestat eiusmodi privilegium veritatem esse
a. Deo revelatam in eoque contentam divino deposito, quod
Christus tradidit Sponsae suae fideliter custodiendum et infaL
libili ter declarandum. Quod profecto Ecclesiae Magisterium6
non quidem industria mere humana, sed praesidio Spiritus veritatis,
atque adeo sine ullo prorsus errore, demandato sibi7
munere fungitur revelatas adservandi veritates omne per aevum
puras et integras ; quamobrem eas intaminatas tradit, eisdem

3 Petitiones de Assumptione corporea B. Virginis Mariae in caelum definienda ad
S. Sedem delatae; 2 vol., Typis Polyglottis Vaticanis, 1942.
* Act., XX, 28.
6 Bulla Ineffabilis Deus, Acta Pii IX, p. I, vol. I, p. 615.
6 Cf. Conc. Vat., De fide catholica, cap. 4.

7 Cf. IOAN., XIV, 26.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.