AAS 42 (1950), p. 757

adiciens nihil, nihil ab iisdem detrahens. « Neque enim — ut
Concilium Vaticanum docet— Petri successoribus Spiritus Sanctus
promissus est ut, eo revelante, novam doctrinam patefacerent,
sed ut, eo assistente, traditam per Apostolos revelationem
seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent
». Itaque ex ordinarii Ecclesiae Magisterii universali8
consensu certum ac firmum sumitur argumentum, quo comprobatur
corpoream Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptionem
— quam quidem, quoad caelestem ipsam « glorificationem»
virginalis corporis almae Dei Matris -, nulla humanae
mentis facultas naturalibus suis viribus cognoscere poterat—veritatem
esse aDeo revelatam, ideoque ab omnibus Ecclesiae filiis
firmiter fideliterque credendam. Nam, ut idem Concilium Vaticanum
asseverat : « Fide divina et catholica ea omnia credenda
sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia
sive sollemni iudicio, sive ordinario et universali Magisterio
tamquam divinitus revelata credenda proponuntur».9
Communis huius fidei Ecclesiae varia inde a remotis temporibus
per saeculorum decursum manifestantur testimonia,
indicia atque vestigia; eademque fides luculentiore in dies lumine
panditur.
Siquidem christifideles, suorum Pastorum institutione ac
ductu, a Sacris Litteris didicere Virginem Mariam, per terrestrem
suam peregrinationem, vitam egisse sollicitudinibus, angustiis,
doloribus affectam; ac praeterea id evenisse, quod sanctissimus
senex Simeon cecinerat, acutissimum nempe gladium
cor eius transverberasse ad Divini sui Nati crucem nostrique
Redemptoris.., Parique modo haud difficile iisdem fuit assentiri
magnam etiam Dei Matrem, quemadmodum iam Unigenam
suum, ex hac vita decessisse. Hoc tamen minime prohibuit quominus
palam crederent ac profiteantur sacrum eius corpus sepulcri
corruptioni obnoxium fuisse numquam, numquam augustum
illud Divini Verbi tabernaculum in tabem, in cinerem re-

8 Conc. Vat., Const. De Ecclesia Christi, cap. 4.
9 De fide catholica, cap. 3.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.