AAS 42 (1950), p. 758
solutum fuisse. Quin immo, divina collustrati gratia pietateque
erga eam permoti, quae Dei Parens est suavissimaque Mater
nostra, clariore cotidie luce mirabilem illam privilegiorum concordiam
ac cohaerentiam contemplati sunt, quae Providentissimus
Deus almae huic Redemptoris nostri sociae impertiit, et
quae talem attigere celsissimum verticem, qualem praeter ipsam
nemo a Deo creatus, excepta humana Iesu Christi natura,
assecutus est umquam.
Hanc eamdem fidem innumera illa templa manifesto testantur,
quae in honorem Mariae Virginis Caelo receptae Deo dicata
fuere; itemque sacrae illae imagines inibi christifidelium venerationi
propositae, quae singularem eiusmodi Beatae Virginis
triumphum ante omnium oculos efferunt. Urbes praeterea, dioeceses
ac regiones peculiari tutelae ac patrocinio Deiparae Virginis
ad Caelum evectae fuere concreditae; parique modo religiosa
Instituta, probante Ecclesia, excitata sunt, quae quidem
ex eiusmodi privilegio nomen accipiunt. Neque silentio praetereundum
est in mariali rosario, cuius recitationem Apostolica
haec Sedes tantopere commendat, unum haberi mysterium, piae
meditationi propositum, quod, ut omnes norunt, de Assumptione
agit Beatae Virginis in Caelum.
Universali autem ac splendidiore modo haec sacrorum Pastorum
ac christifidelium fides tum manifestatur, cum inde
ab antiquis temporibus in Orientis et in Occidentis regionibus
liturgica sollemnia hac de causa celebrantur; hinc enim Sancti
Ecclesiae Patres atque Doctores lucem haurire numquam
praetermisere, quandoquidem, ut omnibus in comperto est, sacra
Liturgia, « cum sit etiam veritatum caelestium professio,
quae supremo Ecclesiae Magisterio subicitur, argumenta ac testimonia
suppeditare potest, non parvi quidem momenti, ad peculiare
decernendum christianae doctrinae caput ».1 0
In liturgicis libris, qui festum referunt vel Dormitiónis, vel
Assumptionis Sanctae Mariae, dictiones habentur, quae' con^
cordi quodam modo testantur, cum Deipara Virgo ex hoc ter-
10 Litt,. Enc. Mediator Dei, A. A. 8., vol XXXIX, p. 541.