AAS 42 (1950), p. 759
restri exsilio ad superna pertransiit, sacro eius corpori ex Providentis
Dei consilio ea contigisse, quae cum Incarnati Verbi
Matris dignitate consentanea essent cum ceterisque privilegiis
eidem impertitis. Haec, ut praeclaro utamur exemplo, in Sacramentario
asseverantur, quod Decessor Noster imm. mem.
Hadrianus I ad Imperatorem misit Carolum Magnum. In eo
enim haec habentur: « Veneranda nobis, Domine, huius est
diei festivitas, in qua sancta Dei Genitrix mortem subiit temporalem,
nec tamen mortis nexibus deprimi potuit, quae Filium
tuum Dominum nostrum de se genuit incarnatum». 11
Quod vero heic verborum illa temperantia indicatur, qua
Romana Liturgia uti solet, in ceteris vel orientalis, vel occidentalis
antiquae Liturgiae voluminibus luculentius ac fusius
declaratur. Sacramentarium Gallicanum, ut unum in exemplum
afferamus, hoc Mariae privilegium dicit « inexplicabile sacramentum,
tanto magis praeconabile, quanto est inter homines
assumptione Virginis singulare ». Atque in Byzantina Liturgia
corporea Mariae Virginis Assumptio non modo cum Dei Matris
dignitate etiam atque etiam conectitur, sed cum aliis quoque
privilegiis, peculiarique ratione cum virginea eius maternitate,
singulari Providentis Dei consilio praestituta: « Tibi
rex rerum omnium Deus ea, quae supra naturam sunt, tribuit;
«sicut enim in partu te virginem custodivit, sic et in sepulcro
»corpus tuum incorruptum servavit, et per divinam translationem
conglorificavit ».1 2
Quod autem Apostolica Sedes, quae muneris est heres, Apostolorum
Principi concrediti, in fide confirmandi fratres, sol- 13
lemniorem in dies auctoritate sua eiusmodi celebrationem reddidit,
id profecto studiosam christifidelium mentem efficaciter
permovit ad magis cotidie magisque huius commemorati mysterii
gravitatem considerandam. Itaque Assumptionis festum
«ex illo honoris gradu, quem in ceteris Marialibus celebrationi-
11 Sacramentarium Gregorianum.
12 Menaei totius anni.
13 Cf. Luc, XXII, 32.