AAS 42 (1950), p. 763

nulla tantum memoremus, quae hac de re saepius usurpantur,
sunt qui Psaltae sententiam inducant : « Surge, Domine, in requiem
tuam, tu et Arca sanctificationis tuae »; atque Aream2 1
foederis, incorruptibili ligno instructam atque in Dei templo positam,
quasi imaginem cernant purissimi Mariae Virginis corporis,
ab omni sepulcri corruptione servati immunis, atque
ad tantam in Caelo gloriam evecti. Parique modo, hac de re
agentes, Reginam describunt in regiam Caelorum aulam per
triumphum ingredientem ac dextero Divini Redemptoris assistentem
lateri; itemque Canticorum Sponsam inducunt, «quae 22
ascendit per desertum, sicut virgula fumi ex aromatibus myrrae
et thuris », ut corona redimiatur. Quae quidem ab iisdem 23
veluti imagines proponuntur caelestis illius Reginae, caelestisque
Sponsae, quae una cum Divino Sponso ad Caelorum aulam
evehitur.
Ac praeterea scholastici doctores non modo in variis Veteris
Testamenti figuris, sed in illa etiam Muliere amicta sole,
quam Ioannes Apostolus in insula Patmo contemplatus est, 24
Assumptionem Deiparae Virginis significatam viderunt. Item
ex Novi Testamenti locis haec verba peculiari cura considerationi
proposuere suae: « Ave, gratia plena, Dominus tecum,
benedicta tu in mulieribus », cum in Assumptionis mysterio2 5
complementum cernèrent plenissimae illius gratiae, Beatae Virgini
impertitae, singularemque benedictionem maledictioni
Hevae adversantem.
Eam ob rem, sub Scholasticae Theologiae initio vir piissimus
Amedeus Lausannensis Episcopus affirmat Mariae Virginis
carnem incorruptam permansisse; — neque enim credi fas
«st corpus eius vidisse corruptionem — cum revera animae
suae iterum coniunctum fuerit, atque una cum ea in caelesti
aula excelsa redimitum gloria. « Erat namque plena gratia et

21 Ps. CXXXI. 8.
22 Ps. XLIV, 10, 14-16.
23 Cant. III, 6; cf. IV, 8; VI, 9.
21 Apoo., XII, 1 sq.
2 SLuc , I, 28.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.