AAS 42 (1950), p. 764
in mulieribus benedicta (Luc, I, 28). Deum verum de Deo vero>
sola meruit concipere, quem virgo peperit, virgo lactavit, fovens
in gremio, eique in omnibus almo ministravit obsequio ».2 6
In sacris vero scriptoribus, qui eo tempore Divinarum Litterarum
sententiis variisque similitudinibus seu analogiis usi,
Assumptionis doctrinam, quae pie credebatur, illustrarunt ac
confirmarunt, peculiarem locum obtinet Doctor Evangelicum
S. Antonius Patavinus. Is enim, festo Assumptionis die, haec
Isaiae prophetae verba interpretatus : « locum pedum meorum
glorificabo», modo certo asseveravit a Divino Redemptore 27
Matrem suam dilectissimam, ex qua humanam sumpserat carnem,
summa ornatam fuisse gloria. « Per hoc aperte habes —
ita ait — quod Beata Virgo in corpore, quo fuit locus pedum.
Domini, est assumpta». Quamobrem sacer Psaltes scribit:
(( Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et Arca sanctificationis
tuae »: Quemadmodum, ita ipse asserit, Iesus Christus ex
triumphata morte resurrexit atque ad dexteram sui Patrisascendit,
ita pariter « surrexit et Arca sanctificationis suae,
cum in hac die Virgo Mater ad aethereum thalamum est assumpta
».2 8
Cum autem, media aetate, Theologia Scholastica maxime
floreret, S. Albertus Magnus, variis ad rem probandam collatis
argumentis, quae vel Sacris Litteris, vel sententiis a maioribus
traditis, vel denique Liturgia rationeque theologica, quae dicitur,
innituntur, ita concludit : « His rationibus et auctoritatibus
et multis aliis manifestum est, quod Beatissima Dei Mater in
corpore et anima super choros Angelorum est assumpta. Et hoc
modis omnibus credimus esse verum». In oratione vero, quam 29
die Annunciationi sacro Beatae Mariae Virginis habuit, haec
Angeli salutantis verba explanans: «Ave, gratia plena... »,
2 6 AMEDEUS LAUSANNENSIS, De Beatae Virginis obitu, Assumptione in Caelum, exaltatione
ad Filii dexteram.
2 7 Is., 13.
LX,
2 8 S. ANTONIUS PATAV., Sermones dominicales et in solemnitatibus. In Assumptione
8. Mariae Virginis sermo. '
2 9 S. A IBEBTUS MAGNUS , Mariale sive quaestiones super Evang. ' Missus est ', q. 132.