AAS 42 (1950), p. 765
Doctor Universalis, dum Hevae Sanctissimam Virginem comparat,
hanc clare significanterque asseverat quadruplici illa maledictione
fuisse immunem, cui Heva obnoxia fuit. 30
Doctor Angelicus, insignis magistri sui vestigia premens,
quamvis dedita opera eiusmodi quaestionem numquam agitaverit,
quotiescumque tamen per occasionem eam attingit, una
«cum Catholica Ecclesia constanter retinet cum Mariae anima
eius corpus in Caelum fuisse assumptum. 31
Eamdem sententiam amplectitur, in multis aliis, Doctor Seraphinus,
qui quidem pro certo omnino habet, quemadmodum
Deus Mariam Sanctissimam, sive concipientem, sive parientem,
virginalis pudoris virginalisque integritatis violatione immunem
servavit, sic minime permisisse ut eius corpus in taberri,
in cinerem resolveretur. Haec Sacrae Scripturae verba 32
interpretans, eademque sensu quodam accommodato Beatae
Virgini tribuens : « Quae est ista, quae ascendit de deserto,
deliciis affluens, innixa super dilectum suum», ita arguit: 33
« Et hinc constare potest quod corporaliter ibi est... Cum
onim... beatitudo non esset consummata nisi personaliter ibi
•esset, et persona non sit anima, sed coniunctum, patet quod secundum
coniunctum, id est corpus et animam, ibi est : alioquin
consummatam non haberet fruitionem». 34
Sera autem Scholasticae Theologiae aetate, hoc est saeculo
X V , S. Bernardinus Senensis ea omnia, quae medii aevi
theologi hac super causa edixerant ac disceptaverant, summatim
colligens ac diligenter retractans, non satis habuit praecipuas
eorum referre considerationes, quas superioris temporis
doctores iam proposuerant, sed alias etiam adiecit. Similitudo
nempe divinae Matris divinique Filii, ad animi corporisque no-
30 Idem, Sermones de sanctis, sermo X V : In Annuntiatione B. Mariae; cf. etiam
Mariale, q. 132
31 Cf. Summa Theol., III, q. 27, a. 1 c.; ibid., q. 83, a. 5 ad 8; Expositio salutationis
.angelicae; In symb. Apostolorum expositio, art 5; In IV Sent., D. 12, q. 1, art. 3, sol. 3;
.D, 43, q. 1, art. 3, sol. 1 et 2.
3 2 Cf. De Nativitate B. Mariae Virginis, sermo 5.
S. BONAVENTURA,
33 Cant., VIII, 5.
3 1 S. BONAVENTURA, De Assumptione B. Mariae Virginis, sermo I.