AAS 42 (1950), p. 78

§ 2. Quanti autem haec recusatio facienda sit, utrum iusta sit, an
potius confessioni aequiparanda, iudicis est aestimare.
§ 3. Iusiurandum suppletorium, ab una parte praestitum, potest ab
altera impugnari.

Can. 356

Si de iure ad damni reparationem constet, sed quantitas damni aestimari
certe non possit, iudex potest parti quae damnum passa est,
iusiurandum aestimatorium deferre.

Can. 357

In deferendo iureiurando aestimatorio :
I Iudex a parte, quae damnum passa est, petat ut sub iurisiu-o
randi sanctitate designet res sibi ablatas vel dolo perditas, earumque
pretium secundum probabilem suam aestimationem exprimat;
2° Si taxatio iudici nimia videatur, eam ad aequitatem reducat,
ante oculos habens omnia indicia et argumenta usu comprobata, adhibitis
etiam, si opus sit, peritis, quo magis veritati et iustitiae consulatur.

Can. 358

Non solum ante initam litem partes convenire possunt ut controversia
per iusiurandum ab alterutra praestandum transigendo dirimatur,
sed pendente quoque lite et in quolibet eius momento et statu, altera
pars potest, iudice probante, alteri iusiurandum decisorium deferre,
ea condicione ut quaestio sive principalis sive incidens, secundum
iusiurandum decisa habeatur.

Can. 359

Decisorium iusiurandum deferri nequit, nisi :
I De re, in qua cessio et transactio admittitur, et quae pro liti-o
gantium personis non sit nimii momenti seu pretii;
2° Ab eo qui cedere aut transigere potest ;
3° Ei, qui cedere vel transigere valet, quique pariter pro se non
habet plenam probationem ;
4° De mera notitia facti aut de facto, quod proprium sit illius,
cui iusiurandum defertur.

Can. 360

§ 1. Hoc iusiurandum potest a parte, a qua delatum est, revocari
quousque praestitum non fuerit, et ab altera parte acceptari et praestari,
vel minus, aut referri in adversarium.
§ 2. Praestito iureiurando, quaestio secundum iuratam formulam
finita est, perinde ac si cessio aut transactio iudicialis intercessisset.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.