AAS 42 (1950), p. 79

§ 3. Si iusiurandum recusetur nec referatur in adversarium, iudicis
est aestimare quanti facienda sit recusatio, utrum iustis innitatur causis
an potius confessioni sit aequiparanda.
§ 4. Si in adversarium referatur, hic debet illud praestare, secus
causa cadit.
§ 5. Ut iusiurandum in adversarium referri possit, eaedem illae
concurrant condiciones necesse est, quae ad illud deferendum requiruntur,
atque idem intercedat iudicis ministerium.

CAPUT VI

De causis incidentibus

Can. 361

Causa incidens habetur, quoties, incepto saltem per citationem iudicio,
ab una ex partibus aut a promotore iustitiae vel vinculi defensore,
si iudicio intersint, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo
lis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita ad causam
pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.

Can. 362

Causa incidens proponitur vel ore vel per libellum, indicato nexu
qui intercedit inter ipsam et causam principalem, et servatis, quoad
eius fieri poterit, regulis can. 228-247 statutis.

Can. 363

Iudex, libello vel petitione verbali receptis, auditis partibus, et, si
opus sit, promotore iustitiae, vel vinculi defensore, secum deliberet num
proposita incidens quaestio f utilis sit et ad retardandum principale iudicium
unice excitata ; itemque num causa incidens talis sit naturae et
tali nexu cum causa principali cohaereat, ut ante eam resolvi debeat.
Si ita se res habeat, libellum vel instantiam admittat; aliter decreto
suo eam reiiciat.

Can. 364

§ 1. Utrum incidens quae excitetur quaestio, definienda sit iudicii
forma servata, an mero decreto, iudex, attenta rei qualitate et gravitate,
aestimet.
§ 2. Si causa incidens sit iudicio definienda, regulae, quoad eius
fieri poterit, servandae sunt, quae in aliis iudiciis obtinent ; curet tamen
iudex ut dilationum termini sint quam maxime breves.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.