AAS 43 (1951), p. 103

Praefectis Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et
potestates, quibus ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque
Praesules iure communi fruuntur et gaudent, eosque iisdem adstringimus
oneribus et obligationibus, quibus ceteri obstringuntur. Quae omnia, uti
supra disposita et constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus,
contrariis quibuslibet minime obstantibus. Harum vero Litterarum
transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis
sigilloque viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis,
eamdem prorsus volumus haberi fidem, quae hisce praesentibus
haberetur ostensis. Nemini autem hanc paginam dismembrationis, erectionis,
constitutionis, commissionis, confirmationis, concessionis et voluntatis
Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu
temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et
beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo, die quarta decima Tulii mensis, Pontificatus Nostri
anno duodecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
F. Card. MARCHETTI SELVAGGIANI P. Card. FUMASONI BIONDI

8. Collegii Decanus. 8. C. de Propaganda Fide Praefectus.

Ludovicus Kaas, Proton. Apost.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXIX, n. 87. - Al. Trussardi.

V

DE PILCOMAYO

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE PILCOMAYO IN VICARIATUM APOSTOLICUM EIUSDEM

NOMINIS EVEHITUR.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Si per Evangelii Praeconum apostolicas curas aliqua inter infideles
gentes Missio in catholico propagando nomine uberes susceperit fructus,
digna sane videtur, quae ad potioris dignitatis gradum evehatur. Quod
quidem perpendentes venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales
Sacro Consilio Christiano Nomini Propagando praepositi, cum laeta

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.