AAS 43 (1951), p. 15
quas ad rem compositio illa adducenda sit. Totam Constitutionem atque
Statuta Generalia quoad omnes vel iam factas vel faciendas Monasteriorum
Foederationes et quoad singula Monasteria, S. Congregatio de Religiosis
ad effectum adducet ; quae Nostra Auctoritate, per instructiones,
declarationes, responsa aliaque id genus documenta, illa omnia peragere
poterit, quae ad Constitutionem diligenter atque efficaciter inducendam
atque ad Generalia Statuta fideliter prompteque servanda spectant.
STATUTA GENERALIA MONIALIUM
Art. I
§ 1. Monialium nomine in hac Constitutione, ad normam iuris
(c. 488, 7°) veniunt, praeter religiosas votorum solemnium, illae etiam
quae vota simplicia, perpetua vel temporaria, professae sunt in Monasteriis
in quibus vota solemnia vel actu nuncupantur vel ex instituto emitti
deberent ; nisi ex contextu sermonis vel ex rei natura aliud certo constet.
§ 2. Legitimo Monialium nomini (c. 488, 7°) et iuris Monialium applicationi
minime officiunt : 1) professio simplex in Monasteriis legitime
emissa (§ 1) ; 2) clausura pontifìcia minor quae Monasteriis sit praescripta
vel rite concessa ; 3) operum apostolatus exercitium, quod cum vita
contemplativa coniunctum sit, sive ex instituto a S. Sede pro aliquibus
Ordinibus probato et confirmato, sive ex legitimis S. Sedis pro nonnullis
Monasteriis praescripto aut concessione.
§ 3. Apostolica haec Constitutio iuridice non respicit : 1) Congregationes
religiosas (c. 488, 2°) Sororesque ipsarum sodales (c.488, 7°), quae
ex instituto vota tantum simplicia nuncupant; 2) Societates mulierum
in comuni ad instar religiosarum viventium earumque sodales (c. 673).
Art. II
§ 1. Peculiaris ratio vitae religiosae monasticae, quam Moniales fideliter
sub rigida regulari disciplina colere debent, et ad quam ab Ecclesia
destinantur, est vita contemplativa canonica.
§ 2. Vitae contemplativae canonicae nomine intelligitur non illa interna
et theologica ad quam animae omnes in Religionibus imo et in saeculo
viventes invitantur, quamque apud se singulae ducere ubique valent
; sed exterior disciplinae religiosae professio quae, sive ex clausura,
sive ex pietatis, orationis mortificationisque exercitiis, sive denique ex
laboribus quibus Moniales incumbere debent, in interiorem contempla-