AAS 43 (1951), p. 16
tionem ita ordinatur, ut eiusdem studio tota vita totaque actio et facile
valeat et efficaciter debeat imbui.
§ 3. Si vita contemplativa canonica sub rigida regulari disciplina habitualiter
servari non possit, character monasticus nec concedendus est
nec, si iam habeatur, retinendus.
Art. III
§ 1. Vota religiosa solemnia, ab omnibus Monasterii sodalibus vel ab
una saltem ipsarum classe nuncupata, praecipuam notam efficiunt ex qua
Monasteria mulierum, non inter Congregationes religiosas sed inter Ordines
regulares iure numerantur (c. 488, 2°). Religiosae autem in his Monasteriis
professae omnes, Regularium appellatione in iure, ad normam
c. 490, veniunt, atque non Sororum sed Monialium proprio nomine vocantur
(c. 488, 7°).
§ 2. Monasteria omnia, in quibus vota tantum simplicia nuncupantur,
votorum solemnium instaurationem impetrare poterunt. Quinimmo,
nisi prorsus graves obsint rationes, eadem iterum suscipere curabunt.
§ 3. Solemnes antiquae formulae consecrationis Virginum, quae in
Pontificali Romano habentur, Monialibus reservantur.
Art. IV
§ 1. Severior Monialium clausura, quae pontificia dicitur, firmis semper
ac pro omnibus Monasteriis iis notis quae eidem quasi naturales sunt,
duplex in posterum distinguetur : maior et minor.
§ 2. V Clausura pontificia maior, illa scilicet quae in Codice describitur
(cc. 600-602), hac Nostra Apostolica Constitutione plane confirmatur.
Sacra Congregatio de Religiosis, Nostra Auctoritate, declarabit quas
ob causas dispensatio a clausura maiori concedi possit, ut, rei natura
incolumi, nostri temporis adiunctis aptius eadem accommodetur.
2° Clausura pontificia maior, salvo § 3, 3°, in omnibus Monasteriis
vigere ex regula debet, quae vitam contemplativam unice profitentur.
§ 3. I Clausura pontificia minor illa ex antiqua clausura Monialiumo
retinebit, illisque sanctionibus defendetur, quae ad ipsius naturalem rationem
conservandam ac vindicandam necessaria in Instructionibus
S. Sedis expresse definiuntur.
2° Huic pontificiae minori clausurae obnoxia sunt Monasteria Monialium
votorum solemnium quae, sive ex instituto sive ex legitima concessione,
ita ministeria cum extraneis suscipiunt, ut plures religiosae et
notabilis domus pars habitualiter in haec ministeria incumbant.