AAS 43 (1951), p. 17

3° Pariter, saltem huius clausurae praescriptis subiici debent omnia
et singula Monasteria, etsi unice contemplativa, in quibus vota tantum
simplicia nuncupantur.
§ 4. I Clausura pontificia maior vel minor, necessaria condicio ha-o
benda est, non solum ut vota solemnia emitti possint (§ 2) sed etiam ut
illa Monasteria, in quibus vota simplicia nuncupantur (§ 3), ut vera Monasteria
Monialium ad normam c. 488, 7° in posterum habeantur;
2° Si regulae clausurae pontificiae, saltem minoris, observari plerumque
non possint, vota solemnia quae habeantur adimenda sunt.
§ 5. I Clausura pontificia minor, quoad illas praesertim notas ino
quibus a clausura Congregationum vel Ordinum virorum distinguitur,
observanda est in locis ubi Moniales vota solemnia non nuncupant.
2° Si autem certo appareat in aliquo Monasterio clausuram saltem
minorem ex more servari non posse, Monasterium illud in domum vel
Congregationis vel Societatis mutandum erit.

Art. V
§ 1. Ecclesia ad orationem publicam, quae eius nomine, sive in choro
(c. 610, § 1) sive privatim (c. 610, § 3), Deo funditur, solas Moniales inter
mulieres Deo sacras deputat; easque ex regula ad normam suarum
Constitutionum, huic orationi horis canonicis cotidie persolvendae graviter
obstringit.
§ 2. Omnia Monialium Monasteria singulaeque Moniales vota solemnia
vel simplicia professae, Officium divinum in choro ad normam
c. 610, § 1 et suarum Constitutionum, ubique recitare tenentur.
§ 3. Iuxta c. 610, § 3 Moniales, quae a choro abfuerunt, si vota solemnia
non nuncupaverint, ad privatam horarum recitationem, nisi aliud expresse
praescribant Constitutiones (c. 578, 2°), restricte non tenentur ; tamen
non solum Ecclesiae mens est, ut supra diximus (art. IV), ut vota
Monialium solemnia ubique instaurentur, sed etiam, si ad tempus instaurari
non valeant, ut Moniales vota perpetua simplicia loco solemnium
professae, pensum Officii divini fideliter absolvant.
§ 4. Missa conventualis in omnibus Monasteriis Officio diei respondens,
secundum rubricas, quoad fieri possit celebrari debet (c. 610, § 2).

Art. VI
§ 1. I Monialium Monasteria, secus ac aliae religiosae mulierum do-o
mus, ex Codice et ad ipsius normam sui iuris sunt (c. 488, 8°).
2° Antistitae singulorum Monasteriorum Monialium in iure Superiores
maiores sunt, omnibusque facultatibus donantur quae Superio-

ri - ACTA, vol. XVIII, n. i. - 10-1-1951,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.