AAS 43 (1951), p. 254
vicesima huius mensis habitis, Vicariatus Apostolici Laosiensis in Indosina
territorium bifariam dividere decreverunt, et quatuor provincias
civiles, quas vocant Gammon, SavannaJchet, Saravane et B&ssac, ad
Laosiense regnum pertinentes, in novam Praefecturam Apostolicam erexerunt,
ThaJchekensem appellandam, et illam Societatis Parisiensis pro
Missionibus ad Exteras Gentes sodalium curis, qui iamdiu impenso
illic studio adlaborant, ad Apostolicae tamen Sedis nutum commiserunt.
Nos vero hanc Sacrae Congregationis Fidei Propagandae sententiam
approbantes ac ratam habentes, harum Apostolicarum Litterarum vi,
suprema apostolica Nostra auctoritate confirmamus et idcirco novam
Praefecturam Apostolicam Thakhekensem, uti supra circumscriptam,
erectam et constitutam declaramus ac decernimus. Novae igitur huic
Praefecturae Apostolicae eiusque pro tempore Praesulibus omnia tribuimus
iura, privilegia, honores et potestates, quibus ceterae per orbem
Praefecturae Apostolicae earumque Praefecti iure communi fruuntur
et gaudent ; eosdem pariter iisdem adstringimus oneribus et obligationibus,
quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, ita disposita et constituta,
rata ac valida esse et fore volumus et iubemus, contrariis quibuslibet
non obstantibus. Harum autem Litterarum transumptis, etiam
impressis, manu tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri,
in ecclesiastica dignitate vel oificio constituti munitis, eamdem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce haberetur ostensis. Nemini autem hanc
paginam disiunctionis, erectionis, constitutionis, concessionis, confirmationis,
statuti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si
quis vero id attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei
et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo, die vicesima prima Decembris mensis, Pontificatus
Nostri anno duodecimo.
Pro S. R. E. Cancellario
E. Card. TISSERANT P. Card. FTJMASONI BIONDI
8. Collegii Decanus 8. C. de Propaganda Fide Praefectus
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.
Loco £ß Plumbi
EXPEDITA
die 24 Ianuarii, anno duodecimo
Alfridus Marini, Plumbator.
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXX, n. 11. - Al. Trussardi.