AAS 43 (1951), p. 269

suggestus, cumulate et lautissime ornatus, qui Caroli V Imperatoris
munificentia^ nobile dicitur esse monumentum. Thesaurum quoque non
immerito demirantur, quippe qui auri fabrefacti vi abundet. Propter
Beatissimae Virginis simulacri religionem, quod durateum, argento
obductum, arte « Romanica » conspicuum, inter antiquissimas statuas
Almae Dei Genetricis in Belgica Dicione numeratur, Christifidelium,
e tota regione, quasi in perfugium salutis et solacii stationem, ad hanc
Ecclesiam sese recipientium, ingens consuevit esse multitudo, praesertim
in festo Sanctissimae Trinitatis, quo geniali die admodum sollemnis
pompa ducitur per pagum. Iamvero, expleto LXXV anno a quo
hoc signum auctoritate Pii PP. IX, fel. mem., Decessoris Nostri, aurea
redimitum est corona, eiusdem loci viri ecclesiastici, proceres et incolae
per Venerabilem Fratrem Andream Charue, Episcopum Namurcensem,
submissas ad Nos preces detulerunt, ut Templum, quod diximus, Basilicis
Minoribus accensere dignaremur. Nos autem, qui omni ope annitimur,
ut cultui Beatae Mariae Virginis ampliora ubique afferamus incrementa,
vota huiusmodi libenti animo statuimus explere. Quapropter,
e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione
Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum
vi perpetuumque in modum, Ecclesiam Sancti Materni in oppido
« Walcourt » nuncupato et intra fines sito dioeceseos Namurcensis,
ad dignitatem et honorem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae eidem titulo rite competunt. «Contrariis
quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, sta üimus, decernentes praesentes
Litteras firmas, validas atque efficaces Aigiter exstare ac permanere
; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque
ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime
suffragari : sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex
nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xin
mensis Maii, anno MCML, Pontificatus Nostri duodecimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
Officium Regeìi s
Pontificiis Diplomatihus expediendis.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.