AAS 43 (1951), p. 268

trariis quibuslibet nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare a«
permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ; illisque
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die v
mensis Decembris, anno MCMXLIX, Pontificatus Nostri undecimo.

De. speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
Officium Regens
Pontificiis Diplomatibus expediendis.

II

ECCLESIA SANCTI MATERNI, IN OPPIDO (( WALCOURT )) DIOECESIS NAMURCENSIS
EXSTANS, BASILICAE MINORIS TITULO AC PRIVILEGIIS COHONESTATUR.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — Excultioribus Templis magisque
religiosis ac frequentibus nullo non tempore Sedes Apostolica decus
addere solebat, quo Christifidelium pietatem impensius exacueret et
amplificaret. In his aliquem obtinet locum Ecclesia Deo in honorem
Sancti Materni dicata, qua oppidum « Walcourt », intra fines Namurcensis
dioeceseos positum, haud mediocriter nobilitatur. Qua in Aede
signum Beatae Mariae Virginis tantam habet venerationem, ut supplicum
turmae eodem accedant continenter neque intermisso studio et alacritate.
Hoc etiam in laudem cedit praeclari Templi huius, quod ab antiquissima
repetitur aetate, siquidem, ut historiae prodiderunt, omnium
locorum sacrorum, quae ob cultum Virginis Deiparae in Belgica commendantur,
unus hic est vetustissimus. Ea vero qua nunc praestat forma
atque specie, Ecclesia saeculo xi est excitata, quo et Collegialis
Aedis honor ei decretus, neque defuerunt qui per labentia saecula artificiosissimis
operibus eam auctitarent, ita ut genus « Romanicum »
et « Gothicum » aliaeque res spectabiles, quibus est differta, in egregiam
pulchritudinem convenirent. Memoratu sane dignus canentium

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.