AAS 43 (1951), p. 451
si specifica et individua mentione digni sint, auditi non fuerint, vel praemissis
non consenserint, nullo unquam tempore de subreptionis, vel
obreptionis aut nullitatis vitio, seu intentionis Nostrae, vel quolibet
alio, licet substantiali et inexcogitato, defectu notari, impugnari, vel in
controversiam vocari posse, sed eas, tamquam ex certa scientia ac potestatis
plenitudine factas et emanatas, perpetuo validas exsistere et fore,
suosque plenos et integros effectus sortiri et obtinere, atque ab omnibus
ad quos spectat inviolabiliter observari debere ; et, si secus super his
a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari,
irritum prorsus et inane esse ac fore volumus et decernimus, non
obstantibus, quatenus opus sit, regulis in synodalibus, provincialibus,
generalibus universalibusque Conciliis editis, generalibus vel specialibus
Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis et quibusvis aliis
Romanorum Pontificum, Praedecessorum Nostrorum, dispositionibus ceterisque
contrariis, etiam speciali mentione dignis, quibus omnibus per
praesentes derogamus. Volumus denique ut harum Litterarum transumptis,
vel excerptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii publici
subscriptis, ac sigillo viri in ecclesiastica dignitate vel officio constituti
munitis, eadem prorsus tribuatur fides, quae praesentibus Litteris tribueretur,
si ipsaemet exhibitate vel ostensae forent. Nemini autem hanc
paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis, subiectionis,
statuti, mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario
attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum
Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo primo, die secunda Martii mensis, Pontificatus Nostri
anno duodecimo.
Pro S. R. E. Cancellario
EUGENIUS Card. TISSERANT Fr. A. I. Card. PIAZZA
Sacri Collegii Decanus 8. C. Consistorialis a Secretis.
Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
Arthur us Mazzoni, Proton. Apost.
Loco £B Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXXI, n. 7. - Al. Trussardi.