AAS 43 (1951), p. 467

rei magnitudine mentem distulimus aperire quo ad tam gravem ferendam
sententiam supernum adiumentum, enixis precibus ad Deum admotis,
amplius Nobis obveniret. Itaque, die tandem quarta mensis Martii,
anno millesimo nongentesimo quinquagesimo primo, accitis memorato
Cardinali Sacrae Rituum Congregationis Pro-Praefecto et Causae
Relatore, Venerabili Fratre Alfonso Carinci, Seleuciensi in Isauria titulo
Archiepiscopo et Supremi Consilii Sacris Ritibus praepositi Viro a
secretis, necnon dilecto filio Salvatore Natucci, Fidei Promotore Generali,
post Eucharisticum Sacrum pie celebratum, ad Venerabilis Famuli
Dei Pii Pp. X sollemnem Beatificationem tuto procedi posse declaravimus.
Quae cum ita sint, Nos, universae Ecclesiae Catholicae vota
implentes, harum Litterarum vi atque auctoritate Nostra Apostolica,
facultatem facimus ut Venerabilis Dei Servus Pius Pp. X Beati nomine
in posterum nuncupetur, eiusque corpus ac lipsana, seu reliquiae, non
tamen in sollemnibus supplicationibus deferenda, publicae Christifidelium
venerationi proponantur, atque etiam ut eiusdem Beati imagines
radiis decorentur. Praeterea eadem Nostra auctoritate concedimus ut
de illo quotannis recitetur Officium de Communi unius Summi Pontificis
cum lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa de eodem Communi
cum oratione propria approbata celebretur, iuxta Missalis et Breviarii
Romani rubricas. Huiusmodi autem Officii recitationem Missaeque
celebrationem fieri dumtaxat largimur in Dioecesibus Tarvisina, cuius
intra fines Beatus ipse ortus est, Mantuana et Venetiarum, in quibus
Sacrorum Antistitis munere sancte est perfunctus, ac demum Romana,
in qua ut Ecclesiae Catholicae Episcopus ac gregis christiani Summus
Pastor diem obiit supremum, ab omnibus Christifidelibus qui horas canonicas
recitare teneantur et, quod ad Missas attinet, a presbyteris omnibus,
tam e saeculari quam e religioso Clero, ad templa seu sacella,
in quibus Beati ipsius festum agatur, convenientibus. Denique largimur
ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Pii Pp. X, servatis servandis,
in supra dictis templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate
designandis, intra annum postquam sollemnia eadem in Sacrosancta
Patriarchali Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus
Constitutionibus atque Ordinationibus Apostolicis ac Decretis de non
cultu editis, ceterisque quibuslibet contrariis. Volumus autem ut harum
Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae
Rituum Congregationis subscripta sint atque eiusdem Congregationis
sigillo munita, in iudicialibus quoque disceptationibus eadem pror-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.