AAS 43 (1951), p. 501

que nostrorum temporum necessitatibus, rationibus novis aptioribusque
initis, opportune respondere.
Neque silentio praetereundum est, hoc annorum spatio Apostolicas
Delegationes quinque variis in regionibus, quae a Sacri
Consilii catholicae propagandae fidei iurisdictione pendent,
legitime conditas fuisse; praeterquam quod sacrarum Missionum
territoria habentur non pauca quae Apostolicis Nuntiis vel
Internuntiis subiecta sunt. Quam ad rem asseverare libet horum
Praesulum praesentiam navitatemque uberrimos iam edidisse
fructus; idque potissimum effecisse, ut apostolici Missionalium
labores aptiore ordine atque adiutrice invicem opera ad eamdem
conferrent assequendam metam. Ad quam quidem contingendam
haud parum etiam iidem contulere legati Nostri, cum
singulas saepe invisendo regiones, tum auctoritate Nostra Episcoporum
coetus identidem participando, in quibus quae locorum
Ordinarii pro sua quisque prudentia experiundo novissent,
ea ad communem utilitatem conducerentur, ac collatis consiliis
expeditiores ac faciliores susciperentur apostolatus rationes.
Haec praeterea fidei operumque fraterna conspiratio illud etiam
attulit, ut publici magistratus atque ii, qui catholico non censeantur
nomine, christianam religionem maiore in aestimatione
haberent.
Quae heic presse breviterque de rerum missionalium incrementis,
XXV horum annorum spatio habitis, scribendo attigimus,
et quae per Anni Sacri decursum Nobis cernere licuit
— cum multitudines non parvae e longinquis regionibus, ab
Evangelii praeconibus excultis, Romam confmxere, superna Dei
munera Nostramque benedictionem impetraturae — haec, dicimus,
Nos vehementer commovent ad Apostoli gentium flagrantissima
iteranda vota, qui ad Romanos scribit: «... ut aliquid
impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos; id est,,
simul consolari in vobis per eam, quae invicem est, fidem vestram
atque meam ».6

« Rom., i, 11-12. »

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.