AAS 43 (1951), p. 502
Ac videtur Nobis Divinus ipse Magister illa omnibus repetere
verba, consolationis hortationisque plena: « Levate oculos
vestros, et videte regiones quia albae sunt iam ad messem ».7
Attamen, cum christianae veritatis propagatores praesentibus
necessitatibus impares sint, hisce verbis invitamentum illud
eiusdem Divini Redemptoris quodammodo respondet : « Messis
quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum
messis, ut mittat operarios in messem suam ».8
Novimus utique, non sine magno animi solacio, eorum numerum,
qui in praesens superno quodam instinctu permoti ad
grande illud vocantur munus Evangelium usquequaque terrarum
propagandi, erecta cum Ecclesiae spe feliciter augeri; at
multum etiam atque etiam faciendum superest, multum est
adhuc supplicibus precibus a Deo impetrandum. Innumeras illas
gentes Nobiscum in animo considerantes, quae ad unum
ovile et ad unum salutis portum per hos sacrorum administros
vocandae sunt, hanc ad caelestem Pastorum Principem Nos admovemus
Ecclesiastici vocem: «Sicut... in conspectu eorum sanctificati
es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in
eis, ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est
Deus praeter te, Domine ».9
4Ê? «àf; ^í*-
*îv *7v vv
Haec autem salutifera incrementa, quae sacrarum Missionum
causa suscepit, non modo divini verbi satoribus tot tantisque
laboribus steterunt, sed multo etiam sanguine per factum
martyrium generose profuso. Hoc enim annorum decursu haud
defuerunt in nonnullis Nationibus nascentis inibi Ecclesiae insectationes
acerrimae; atque nostris etiam temporibus non desunt
in extremis orientalis terrarum orbis partibus regiones,
• Ioan.,I V ,35.:
* Matth., IX, 37-38.
* Eccli., XXXVI, 4-5.