AAS 43 (1951), p. 507
Opus praeterea est ut qui ad huius generis apostolatum vocantur,
dum adhuc apud suos sunt, non modo ad omnes virtutes
ad omnesque ecclesiasticas disciplinas instituantur ac conformentur,
sed peculiares etiam illas doctrinas et artes addiscant,
quae aliquando sibi, cum apud exteras gentes Evangelii
nuntios agent, summae erunt utilitatis. Itaque linguarum gnari
scientesque sint oportet, earum praesertim, quae olim sibi necessariae
erunt; ac rebus etiam rationibusque satis erudiantur,
quae ad medicinam, ad agriculturam, ad ethnographiam, ad
historiam, ad geographiam et ad cetera eiusmodi attineant.
Eo autem, ut omnes norunt, hae sacrae expeditiones primo
loco spectant, ut christianae veritatis lumen novis gentibus luculentius
affulgeat, utque novi habeantur christiani. Ad illud
tamen, extremam veluti metam, contendant necesse est — quod
quidem semper ante mentis oculos esse debet — ut nempe Ecclesia
apud alios populos firmiter constabiliatur, eidemque propria,
ex indigenis delecta, tribuatur Hierarchia.
In Epistula, quam superiore anno, die ix mensis Augusti,
ad dilectum Filium Nostrum dedimus Petrum S. R. E. Presb.
Cardinalem Fumasoni Biondi, Praefectum Sacri Consilii christiano
nomini propagando, haec inter alia scribebamus : « Ecclesia
equidem nullum habet propositum in populos dominandi,
aut imperio in res modo temporales potiundi, uno cum flagret
studio omnibus gentibus supernum fidei lumen afferendi, humani
civilisque cultus incrementum fovendi fraternamque populorum
concordiam ». 23
In Epistula vero Apostolica Maximum illud, a Decessore 34
Nostro imm. mem. Benedicto XV anno MDCCCCXIX data, itemque
in Encyclicis Litteris Rerum Ecclesiae, a proximo Deces- 25
sore Nostro fel. rec. Pio XI editis, sacras Missiones eo niti oportere
edicebatur, quasi ad supremum efficiendum propositum,
23 Epist Perlibenti equidem; A. A. 8., 1950, p. 727.
M A. A. S., 1919, p. 440 sq.
2 5 A. A. S., 1926, p. 65 sq.