AAS 43 (1951), p. 508
ut in novis nempe terris constitueretur Ecclesia. Ac Nosmet
ipsi, cum, ut supra diximus, anno MDCCCCXXXXIV, Missionalium
Operum moderatores coram admisimus, haec, quae sequuntur,
verba fecimus: « Consilium, quod Evangelii praecones grandi
generosoque animo capiunt, eo contendit ut Ecclesia ad novas
regiones ita propagetur, ut inibi altiores usque radices agat, ac
possit quam primum ob suscepta incrementa, nullo iam Missionalium
Operum adiumento, vivere ac florescere. Haec enim
Missionalia Opera non sibi inserviunt, sed ad excelsum illum,
quem supra diximus, finem assequendum studiose actuoseque
annitantur necesse est; quem cum attigerint, tum ad alia libenter
se conferent incepta ». « Quapropter divini verbi sa-2 6
tores propagatoresque non in excultis iam apostolatus campis,
quasi in suis domiciliis resident, cum ad eos potius pertineat
universum terrarum orbem evangelica veritate collustrare ac
christiana consecrare sanctitudine. Initum nempe a missionalibus
propositum hoc est: Divini Redemptoris Regnum, qui e
triumphata morte surrexit, et cui omnis potestas in caelo et
in terra data est, ex aliis ad alias plagas citatiore cotidie gra- 27
du proferre, usque ad ultimum ignotumque tectum, usque ad
ultimum ignotumque hominem)). 28
Patet tamen Ecclesiam non posse novis in regionibus apte
recteque constabiliri, nisi opportuna ac consentanea ibi habeatur
rerum operumque ordinatio, ac praesertim nisi necessitatibus
par clerus indigena rite sit institutus ac conformatus.
Placet hac de causa graves sapientesque sententias Litterarum
Encyclicarum Rerum Ecclesiae quasi mutuando iterare:
« ... Si curandum, ut alumnorum indigenarum frequentia sit
unicuique vestrum quam maxima, eos praeterea rite effingere
atque excolere studete ad sanctitatem sacerdotali vitae congruentem
ad eumque apostolatus spiritum cum studio frater-
" A. A. S., 1944, p. 210.
2 7 Cf. MATTH., XXVIII, 18.
*• A. A. 8., 1944, p. 208.