AAS 43 (1951), p. 509
iiae salutis coniunctum, ut parati sint vel vitae iacturam pro
tribulibus civibusque suis facere ».2 9
<( Fac, ex bello aliisve politicis eventis in alicuius Missionis
territorio alterum regimen alteri suffici, et aut posci aut decerni
missionalium exterorum e certa quadam Natione discessum:
fac item — quod sane difficilius eveniet — indígenas, qui ad
altiorem humanitatis gradum pervenerint et civilem quamdam
maturitatem attigerint, velle, ut sui iuris fiant, externae Civitatis
sibi imperantis et procuratores et copias et missionales
ab suo territorio exigere, idque aliter, quam vi adhibita, impetrare
non posse. Quae tum, rogamus, impenderet per eas regiones
Ecclesiae pernicies, nisi, quasi quodam rete sacerdotum
indigenarum per totum territorium disposito, necessitatibus
plebis Christi adiunctae esset plene consultum ? »30
Dum haec, quae proximus Decessor Noster quasi praesagienti
animo scribebat, in extremis Orientis regionibus non
paucis effecta dari cernimus, vehementi Nos moerore afficimur.
Inibi enim quae florentissimae habebantur Missiones iam albae
ad messem, in praesens, proh dolor, summis premuntur an- 31
gustiis. Nobis utinam sperare liceat fore ut Coreae ac Sinarum
gentes, quae e sua ipsa natura humanitate nobili ta teque pollent,
ac civilis cultus splendore iam antiquitus enituere, non
modo a turbulentis contentionibus bellicisque conflictationibus
quam primum liberentur, sed ab infensa etiam doctrina illa,
quae, cum terrena solummodo quaerat, caelestia renuit; atque
adeo christianam exterorum missionalium indigenarumque sacerdotum
caritatem virtutemque recte aestiment, qui quidem
suis laboribus ac suae etiam, si opus sit, vitae iactura ad nihil
aliud contendunt, nisi ad verum sincerumque populi bonum.
Immortales Deo grates agimus quod iam in utraque Natione
frequens in spem Ecclesiae succrevit e popularibus dele-
29 A. A. S., 1926, p. 76.
30 Ibidem, p. 75.
3 1 Cf. IOAN., I V , 35.