AAS 43 (1951), p. 511

clesiae originibus non defuisse; quin immo ex ea Apostolos ceterosque
Evangelii propagatores haud mediocre suscepisse auxilium,
christianam vero religionem haud levia habuisse incrementa.
Itaque a gentium Apostolo, ad hanc rem quod attinet,
Apollo, Lidia, Aquila, Priscilla, Philemon commemorantur; abeodemque
ad Philippenses scribitur: « Etiam rogo et te, germane
compar, adiuva illas quae mecum laboraverunt in Evangelio
cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina
sunt in libro vitae ».3 4
Parique modo omnibus exploratum est christianam doctrinam
non solum ab Episcopis ac sacerdotibus, sed a magistratibus
quoque, a militibus, a privatisque civibus per consulares:
vias propagatam fuisse. Christifideles ad milia bene multa, a,
catholica suscepta fide recentes, quorum hodie nomina ignorantur,
cum studio novae provehendae religionis, quam amplexi
erant, vehementissime flagrarent, evangelicae veritati iter
sternere enisi sunt; quamobrenìpost centum circiter annos christianum
nomen christianaque virtus iam ad principes omnes>
Romani Imperii urbes pervenerant.
S. Iustinus, Minucius Felix, Aristides, consul Acilius Glaber,
patricius Flavius Clemens, S. Tarcisius ac paene innumeri
sancti sanctaeque martyres, cum succrescentem Ecclesiam suis
laboribus suoque profuso cruore confirmaverint ac fecundaverint,
quodammodo dici possunt Actionis Catholicae antesignani,
ac praecursores. Placet heic pulcherrimam illam auctoris epistulae
ad Diognetum sententiam referre, quae hodie etiam videtur
admonitionis plena: « Christiani... patrias habitant proprias,
sed tamquam inquilini; ... omnis peregrina regio eorum
est patria, et omnis patria peregrina ».3 5
Irruentibus autem per Mediae Aetatis decursum barbaris
gentibus, principes viros principesque feminas cernimus ac vel
humiles artifices strenuasque e christiana plebe mulieres totis.

" PUL, IV, 3.
53 Epist, ad Diognetum, V, 5; ed. Funk, I, 399.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.