AAS 43 (1951), p. 512

viribus eniti ut populares suos ad Iesu Christi religionem rite
sancteque converterent, ad eamdemque eorum conformarent
mores, utque, ingruente periculo, religio ac civitas in tuto ponerentur.
Una cum immortali Decessore Nostro Leone Magno,
qui Attilae Italiam invadenti fortiter obstitit, romani Consulares
duo, ut memoriae traditur, aderant. Dum Lutetiam Parisiorum
terrificae Hunnorum turmae obsident, sacra virgo Genovefa,
cui haud intermissae supplicationes asperaeque paenitentiae
opera in deliciis erant, mirabili caritate suorum civium
animis corporibusque pro viribus consulit. Theodolinda, Langobardorum
Regina, gentem suam ad christianam amplectendam
religionem studiose advocat. In Hispania Reccaredus Rex
populum sibi creditum ex Arianorum haeresi ad veram fidem
reducere conatur. In Gallia autem non modo sacrorum Antistites
habentur, qui — ut Remigius Episcopus Rhemensis, Caesarius
Episcopus Arelatensis, Gregorius Episcopus Turonensis,
Eligius Episcopus Noviomensis atque alii plures — virtute et
.apostolatus ardore enituere, sed Reginas etiam cernere licet,
quae, per illius aetatis decursum, indoctos ac rudes christianam
veritatem docent, infirmos vero, famélicos omneque genus miseros
aiunt, relevant atque reiiciunt: itaque, ut exemplis utamur,
Clotilda Clodovaei animum ita ad catholicam religionem
allicit ac permovet, ut eum tandem ad verae vitae lavacrum libentissime
adducat; Radegunda autem ac Bathilda aegrotorum
curam summa caritate suscipiunt ac lepra etiam affectis medicantur.
In Anglia Bertha Regina S. Augustinum, illius gentis
apostolum, venientem excipit, ac coniugi suo Ethelberto dedita
opera suadet ut evangelica praecepta secundis accipiat auribus.
Ac vixdum Angli-Saxones, sive optimates vel ex infima plebe,
sive homines vel mulieres, sive senes vel iuvenes christianam
amplectuntur fidem, quasi divini amoris instinctu permoti arctissimis
pietatis, fidelitatis, observantiaeque vinculis cum hac
Apostolica Sede coniunguntur.
Parique modo in Germania mirandum sane spectaculum ha-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.