AAS 43 (1951), p. 513

betur, cum S. Bonifacius eiusque socii regiones illas apostolicis
itineribus peragrant generosoque sudore fecundant. Fortis
enim illius generosaeque gentis filii filiaeque incitato quodam
animorum motu monacis, sacerdotibus, Episcopis adiutricem
suam navitatem actuose praestitere, ut amplissimis illis regionibus
evangelicae veritatis lumen latius cotidie affulgeret,
utque christiana praecepta christianaque virtus, non sine uberibus
salutis fructibus, magis magisque in dies proveherentür.
Nullo igitur non tempore Catholica Ecclesia non tantum indefesso
cleri labore, sed socia etiam laicorum hominum advocata
opera, et nova religionis incrementa peperit et ad auctorem
in re quoque sociali prosperitatem populos adduxit. Norunt
omnes quid hac de causa egerit in Germania S. Elisabetha
Thuringiae Landgravia; quid in Castella S. Ferdinandus Rex;
quid denique in Gallia S. Ludovicus IX : ii nempe, ob suam sanctimoniam
suamque studiosam operam, salutiferam contulere
vim in varios societatis ordines, sive benefica instituendo incepta,
sive veram religionem usquequaque propagando, sive Ecclesiam
fortiter tuendo, sive potissimum omnibus in exemplum
praeeundo. Neque ea ignota sunt, quae per Medii Aevi cursum
optime merita laicorum effecere sodalicia; in quae quidem artifices
atque opifices utriusque sexus cooptabantur, qui, etsi in
saeculo suam traducebant vitam, nihilo secius excelsam quamdam
evangelicae perfectionis speciem prae oculis habebant, ad
eamque et ipsi contendebant alacriter, et una cum clero ut ceteri
omnes contenderent actuose enitebantur.
Iamvero, quae in primaevis Ecclesiae temporibus habebantur
rerum condiciones, eaedem in plerisque regionibus, hodie
a missionalibus excultis, adhuc habentur; vel saltem populos
illos necessitates premunt, quibus subsequente aetate respondere
atque occurrere necesse erat. Quamobrem oportet omnino
homines e laicorum ordine generosam, diligentem laboriosamque
operositatem suam inibi cum hierarchico cleri apostolatu
consocient, in Actionis Catholicae conf ertissima agmina con-

33 - ACTA, Vol. X VIII, n. 11. — 6-7-1951.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.