AAS 43 (1951), p. 514
.fluentes. Catechistarum opera utique necessaria est, iisdemque
cupimus debitas tribuere laudes ; attamen non minus est necessaria
eorum sedula sollertia, qui nullo accepto honorario, sed
divina solummodo permoti caritate sacrorum administris in eorum
obeundo munere praesto sunt atque auxiliantur.
Cupimus igitur ut ubique pro facultate catholicorum virorum
catholicarumque mulierum consociationes constituantur, itemque
iuvenum, qui litterarum disciplinarumque studiis vacant,
operariorum atque artificum, eorum qui gymnicis palaestricisque
ludis dant operam, atque cetera sodalicia piaeque sodalitates,
quae veluti auxiliariae missionalium copiae dici queunt. In iisdem
autem constituendis informandisque sodalium potius probitas,
virtus, alacritas aestimentur ac censeantur, quam numerus.
Animadvertendum praeterea est nihil magis valere ad patrum
matrumque familias fiduciam missionalibus conciliandam,
quam diligentissimam eorum filiorum curam suscipere.
Qui quidem, si mentem ad christianam veritatem, si mores
ad virtutem assequendam converterint, non solum ad familiae
cuiusque suae, sed ad totius quoque communitatis vim, decus
et ornamentum conferent; ac non raro id efficient ut, si christianorum
communitatis vita aliquantum debilitata remiserit,
ad pristinum eam vigorem feliciter revocent.
Quamvis autem, ut omnibus perspectum est, Actio Catholica
ad christiani praesertim apostolatus opera provehenda vim
suam exserere debeat, nihil tamen prohibet quominus ii, qui
in eius agmina adsciti sunt, consociationes etiam participare
queant, quarum sit res sociales ac politicas ad Evangelii principia
ac rationes conformare; quin immo ut non modo qua cives,
sed qua catholici etiam id agant, ius concedit, quo fruuntur,
officium, ad quod tenentur, postulat.
•U> *5 £*
W «TP
Quandoquidem vero iuvenes, ii praesertim, qui litteris, optimis
disciplinis ingenuisque artibus excoluntur, futurae aetatis