AAS 43 (1951), p. 522

nulla habita ratione caedat, prosternât ac diruat, sed illius potius,
qui bonum surculum rudibus arboribus inserat, ut suaviores
dulcioresque fructus aliquando edant atque maturent.
a Humana natura, quamvis ob miserum Adae casum hereditaria
labe infecta sit, aliquid tamen in se habet naturaliter
christianum; quod quidem, si divina luce collustratur divi-4 3
naque alatur gratia, ad veri nominis virtutem supernamque
vitam evehi aliquando potest.
Quamobrem Catholica Ecclesia ethnicorum doctrinas neque
despexit neque respuit, sed eas potius, a quovis errore et a
quavis impuntate liberatas, christiana sapientia consummavit
atque perfecit. Ita pariter eorum ingenuas artes ac liberales
disciplinas, quae iam ad tam excelsum fastigium alicubi
pervenerunt, ipsa benigne excepit, diligenter excoluit,
et ad talem pulchritudinis apicem provexit, ad qualem antea
fortasse numquam pervenerant. Peculiares quoque populorum
mores eorumque tralaticia instituta non omnino cohibuit,
sed quodammodo sacravit; atque etiam eorum dies festos,
immutata ratione ac forma, ad martyrum memorias et ad
sacra mysteria celebranda traduxit. Quam ad rem optime quidem
S. Basilius scribit: «Quemadmodum... infectores quidquid
tingendum est, prius curis quibusdam praeparant, et ita
demum colorem sive purpureum, sive quempiam alium inducunt:
eodem modo et nos quoque, si indelebilis in nobis honesti
gloria omni tempore permansura est, his externis ante initiati,
deinde sacras et arcanas doctrinas ediscemus : et solem velut
in aqua videre assueti, sic luci ipsi oculos admovebimus...
Certe quemadmodum arboris propria vita est, tempestivo fructu
scatere, et tamen folia etiam circum ramos exagitata aliquid
eis ornamenti conciliant: ita et animae quoque primarius
fructus est veritas ipsa, sed tamen haud ingratus est externae
sapientiae amictus, tamquam si folia quaedam fructui et umbraculum
et aspectum non inamoenum praebeant. Dicitur igi-

" Cf. TERTTJIX., Apologet., cap. XVII; ML, I, 377 A.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.