AAS 43 (1951), p. 523
tur et Moyses ille perquam eximius, cuius nomen apud omnes
homines ob sapientiam maximum est, exercitato in Aegyptiorum
disciplinis animo, ita ad eius, qui est, contemplationem
devenisse. Similiter autem posterioribus quoque temporibus sapientem
Danielem sapientiam Chaldaeorum in Babylone edoctum,
ita demum doctrinas sacras attigisse tradunt». 44
Ac Nosmet ipsi in primis, quas edidimus, Encyclicis Litteris
Summi Pontificatus haec scribebamus : « ... Divini verbi
praecones innumeris pervestigationibus per temporum decursum
summo labore summoque studio habitis, civilem enisi sunt
variarum gentium cultum earumque instituta satius digniusque
agnoscere, atque sua ipsarum animi ornamenta ac dotes
ita colere ac provehere, ut faciliora inibi atque uberiora Iesu
Christi Evangelium incrementa caperet. Quidquid in populorum
moribus indissolubili vinculo superstitionibus erroribusque
non adstipulatur, benevole nullo non tempore perpenditur
ac, si potest, sartum tectumque servatur ».4 5
In oratione autem, quam ad Pontificiorum Operum Missionalium
moderatores anno MDCCCCXXXXIV habuimus, haec inter
alia dicebamus : « Evangelii nuntius ac praeco Iesu Christi apostolus
est. Munus, quo fungitur, non illud postulat ut qualem
civilem cultum Europae populi susceperint, talis, neque ullo
modo alius, in longinquas Missionum terras, quasi transposita
arbor, transferatur ac propagetur; sed illud potius, ut novae
gentes, quae interdum antiquissima excultaque humanitate gloriantur,
ita edoceantur ac conformentur, ut aptae parataeque
evadant ad christianorum morum christianaeque vitae principia
libenti actuosoque animo excipienda : quae quidem principia
cum quolibet civili cultu congruere possunt, modo sanus atque
integer sit, atque eidem pleniorem queunt vim conferre humanam
tutandi dignitatem felicitatemque assequendi. Catholici
indigenae, etsi primo loco magnae Dei familiae eiusque Regni
** S. BASIL., Ad adolescentes, 2; MG, XXXI, 567 A .
45 A. A. S , 1939, p. 429.