AAS 43 (1951), p. 524

cives sunt, haud desinunt tamen esse terrenae etiam suae 4,5
patriae cives ».4 7

# # #

Decessor Noster fel. rec. Pius XI, Iubilari Anno MDCCCCXXV,
amplissimam rerum missionalium Expositionem instrui iussit,
cuius exitum, felicissimum sane, hisce suis ipse verbis describit:
(( Res quasi a Deo prodita videtur, ex qua novo quodam
testimonio vivam Ecclesiae Dei compaginem, ubique gentium
unam cohaerere, experiundo etiam comperimus... Reapse ingentis
instar immensique libri exstitit et adhuc prostat Expositio
».4 S
Nos quoque eo consilio ducti, ut sacrarum expeditionum.
egregia promerita, ea potissimum quae ad cültiorem humanitatem
peculiari modo spectant, quam plurimis innotesceret,
per elapsi Anni Sacri decursum, uberem documentorum copiam
colligi, atque, uti nostis, haud procul a Vaticanis Aedibus
publice ad spectandum exhiberi statuimus, per quae scilicet,
sive apud gentes iam excultas sive apud populos rudioris
adhuc ingenii, christiana optimarum artium instauratio, a missionalibus
invecta, luculenter ostenderetur.
Exinde revera patuit quantopere ad ingenuarum artium profectum
et ad studia, quae de hac re apud Athenaea pertractantur,
Evangelii praeconum opera contulerit; patuit quoque Ecclesiam
nativo cuiusvis gentis ingenio non obstare, sed illud
potius quam maxime perficere.
Benignissimo autem Deo illud referimus acceptum, quod
singulari studio atque favore omnes huiusmodi eventum exceperint,
palam profecto testantem missionalem rem auctis pollere
viribus amplioribusque vigere incrementis. Siquidem sacrorum
operariorum navitate, apud ethnicas gentes inter se
loco dissitas moribusque dissimiles, Evangelii afflatus adeo ani-

46 Cf. Ephes., II ,19.
47 A. A. 8., 1944, p. 210.
48 Allocutio 10 ianuarii 1926.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.