AAS 43 (1951), p. 531

ris, ac diuturnis exantlatis laboribus, litterarum ludi puellis
educandis tenuioris praesertim condicionis multis in locis aperti
sunt; eademque de causa collegia, opificia, pupillarum domus
condita fuere. Praeterea sacrae utriusque Sodalitatis virgines,
suae Antistitae infiammata caritate compulsae, angustiis, miseriis,
aerumnis relevan dis dederunt operam; ac corporum curandis
morbis tam suavi agendi modo se addixere, ut saepenumero
languescentes etiam infirmorum animos in spem érigèrent
melioris aevi potiorisque felicitatis. Neque id satis; sed
tam Aemilia de Vialar, quam Maria Dominica Mazzarello, cum
vehementer percuperent christianum nomen propagare, in longinquas
etiam regiones, evangelica veritate nondum collustratas,
suas filias miserunt, quae Missionalibus praesto essent, eosque
in recta potissimum puellarum ac mulierum institutione
summopere adiuvarent.
Quibus in multiplicibus rebus gravibusque inceptis illud peculiari
modo mirandum est : sacrarum nempe harum virginum
Antistitae, quamvis tantis distinerentur curis, sollicitudinibus,
laboribus, quamvis tot periculis, angustiis, difficultatibus opprimerentur,
nihil tamen umquam amisisse serenae illius suavisque
tranquillitatis, quae innata quasi dos videbatur earum
animi.
At innata omnino non erat; sed caelitus insita, sed superna
alita gratia, sed incenso erga Deum, erga proximos amore confirmata
ac salidata. Cum Divino enim Redemptore arctissime
perpetuoque coniungebantur; quandoquidem cum eo familiariter
colloqui eumque vehementer adamare iisdem in deliciis erat.
Ex hac vero flagranti caritate vis praepotens eliciebatur, cui
omnia vincere ac superare facile erat.
Id optime quidem aureus ille de imitatione Christi libellus
explicat, in quo haec leguntur, intenta meditatione digna:
(i Magna res est amor, magnum omnino bonum; quod solum
leve facit omne onerosum, et fert aequaliter omne inacquale.1

1 Cfr. MATTH. XI, 30.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.