AAS 43 (1951), p. 532

Nam onus sine onere portat, et omne amarum dulce et sapidum
efficit.
Amor Iesu nobilis ad magna operanda impellit, et ad desideranda
semper perfectiora excitat...
Nihil dulcius est amore, nihil fortius, nihil altius, nihil latius,
nihil iucundius, nihil plenius, nihil melius in Caelo et in
terra; quia amor ex Deo natus est, nec potest, nisi in Deo,2
super omnia creata quiescere.
Amans volat, currit, et laetatur; überlest, et non tenetur.
Dat omnia pro omnibus, et habet omnia in omnibus; quia
in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit
et procedit».3
Multa habet saeculum hoc nostrum, quae ex pulcherrimis
hisce ac salutaribus sententiis discat; multa, quae ex sancte vivendi
exemplis harum virginum imitanda suscipiat. Homines
hodie nimio saepius ab aeternis bonis ad fluxa et caduca deflectunt,
in eademque se misere ingurgitant, quasi terrenae huius
vitae voluptates sua ipsorum possint infinita explere desideria.
Atque adeo id evenit ut subsequentium rerum varietate eventuumque
vicibus perpetuo agitentur, utque mentes animique
eorum idcirco semper inquieti fiant, quia in Deo, eum adamando,
non requiescant. Cum vero— quod non raro accidit —
ad virtutem et ad proba facinora iter difficilius evadit, undenam
ii possunt necessariam vim fortitudinemque haurire, si
cum caelestis gratiae fonte sitienter non cohaereant ? Facile decidunt
ac concidunt; cumque hac de causa eorum voluntates
enervatae iaceant, non ad excelsa enituntur, sed ad ima potius
infeliciter dilabuntur.
Omnes igitur, quotquot adestis, atque omnes etiam, qui
longe absentes, vel radiophonicae artis ope haec verba Nostra
quasi praesentes auditis, vel eadem aliquando per commentarios
relata lecturi eritis, mentem animumque vestrum ad lucem
convertite, quae a Sanctis hisce Caelitibus refulget, et ad

3 Cfr. IOAN. IV, 7.
3 De Imitatione Christi, III, 5.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.