AAS 43 (1951), p. 536

les Ecclesiae earumque Praesules iure communi gaudent; iisdem pariter
oneribus et obligationibus astringimus, quibus ceteri locorum Ordinarii
astringuntur. Novam hanc cathedralem Ecclesiam Greensburgensem
sufíraganeam constituimus metropolitanae Ecclesiae Philadelphiensi,
eiusque pro tempore Episcopos metropolitico subicimus iuri
Archiepiscopi Philadelphiensis. Volumus porro ut donec Canonicorum
Collegium cathedrale constitui nequeat, pro Canonicis Consultores dioecesani
ad iuris tramitem eligantur et adhibeantur. Episcopalem novae
dioecesis mensam Curiae emolumentis et fidelium oblationibus, in quorum
bonum dioecesis ipsa erecta est, constitutam volumus. Mandamus
insuper ut quam primum fieri poterit dioecesanum seminarium saltem
parvum iuxta sacros canones et normas S. Congregationis de Seminariis
et Studiorum Universitatibus erigatur. Quoad autem attinet ad dioecesis
istius regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis seu Administratoris,
sede vacante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et
onera aliaque huiusmodi, servanda iubemus quae sacri canones praescribunt.
Quoad vero ad clerum peculiariter spectat, statuimus ut,
simul ac hae Litterae Nostrae ad exsecutionem demandatae fuerint, eo
ipso clerici Ecclesiae illi censeantur ascripti, in cuius territorio legitime
degunt. Volumus denique ut documenta omnia et acta, quae novam
dioecesim eiusque clericos et fideles respiciunt, quamprimum fas
erit, a Cancellaria dioecesis Pittsburgensis Curiae tradantur dioecesis
Greensburgensis. Ad quae omnia, uti supra disposita et constituta, exsecutioni
mandanda venerabilem quem supra memoravimus Fratrem in Civitatibus
Foederatis Americae Septentrionalis Delegatum Apostolicum
deligimus vel eum qui in exsecutionis actu eidem Delegationi praesit,
eidemque facultates necessarias et opportunas concedimus etiam subdelegandi,
ad effectum de quo agitur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate
constitutum et illi onus imponimus ad S. Congregationem Consistorialem
quamprimum authenticum peractae exsecutionis actorum
exemplum transmittendi. Praesentes autem Litteras firmas, validas, efficaces
esse et fore omnesque suos plenos et integros effectus obtinere atque
ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari debere ; et, si secus
super his a quocumque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit
attentari; id prorsus irritum et inane esse et fore volumus ac
decernimus, contrariis quibuslibet, etiam speciali mentione dignis, non
obstantibus. Harum vero Litterarum exemplis vel excerptis, etiam impressis,
manu tamen alicuius notarii publici subscriptis, sigilloque viri
in ecclesiastica dignitate vel officio constituti munitis, eandem prorsus
volumus haberi fidem, quae hisce iisdem haberetur ostensis. Nemini vero

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.