AAS 43 (1951), p. 537

hanc paginam seiunctionis, erectionis, constitutionis, subiectionis, statuti,
mandati, delegationis, derogationis et voluntatis Nostrae infringere
vel ei contraire liceat. Si quis vero id ausu temerario attentare praesumpserit,
indignationem omnipotentis Dei et beatorum Apostolorum Petri
et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo primo, die decima Martii mensis, Pontificatus Nostri
anno duodecimo.

Pro S. R. E. Cancellario
EUGENIUS Card. TISSERANT Fr. A. I. Card. PIAZZA

Sacri Collegii Decanus S. C. Consistorialis a Secretis

Albertus Serafini, Proton. Apost.
Ioseph Caprio, Proton. Apost.
Loco © Plumbi

Reg. in Cane. Ap., vol. LXXXI, n. 59 - AL Trussardi.

III

GU AT IM ALEN.

NOVA CONSTITUITUR ECCLESIARUM CIRCUMSCRIPTIO IN GUATIMALA ET "NOVAE

ERIGUNTUR DIOECESES, NEMPE ZACAPENSIS, JALAPENSIS IN GUATIMALA,

SOLOLENSIS ET S. MARCI IN GUATIMALA ATQUE ADMINISTRATIO APOSTOLICA

AD NUTUM S. SEDIS, EL PETEN.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Omnium in catholico orbe Ecclesiarum sollicitudo, Romano Pontifici
divinitus commissa, postulat ut dioecesium circumscriptiones, illarum
potissimum, quae territorii amplitudine et christifidelium frequentia
praestant, ita immutentur ut, aucto Pastorum numero, facilius ac salubrius
dominici gregis regimini consuli possit. Quo moti consilio Nos,
de venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationi
Consistoriali praepositorum consilio, favorabilibus auditis
sententiis venerabilium Fratrum Mariani Rossell et Arellano, Archiepiscopi
Guatimalensis, Georgii García Caballeros, Episcopi Altensis, et
Raymundi M. Martín, Episcopi de Vera Paz, oblatis Nobis precibus,
quibus venerabilis Frater Ioannes M. Aemilius Castellani, Archiepisco-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.