AAS 43 (1951), p. 538

pus titulo Pergensis et in Republica Guatimalensi Nuntius Apostolicus,
enixe postulavit ut de nova dioecesium circumscriptione ac de quattuor
cathedralium Ecclesiarum atque unius Administrationis Apostolicae erectione
decerni possit, Iubenti animo annuendum censuimus. Quapropter,
suppleto, quatenus opus sit, aliorum qui sua interesse praesumant consensu,
omnibus mature perpensis ac certa scientia, de apostolicae Nostrae
potestatis plenitudine, primo quidem ab archidioecesis Guatimalensis
territorio provincias civiles vulgo Zacapa, Ghiquimula, Izabal,
Jalapa, El Progreso, Retalhuleu et partem, quae ad eam pertinet, provinciae
vulgo Mazatenango vel Suchitepéquez ; a dioecesis autem Altensis
territorio provincias civiles vulgo San Marcos, Èuehuetenango, El Quiche,
Solóla et reliquam partem quae eam contingit provinciae vulgo Mazatenango
vel Suchitepéquez; a territorio porro dioecesis de Vera Paz
civilem provinciam vulgo El Peten atque municipium vulgo Morazân
seiungimus. Qua dioecesium seiunctione peracta, novas erigimus dioeceses
Zacapensem, Jalapensem in Guatimala, Sololensem et S. Marci in Guatimala
nuncupandas, et insuper Administrationem Apostolicam ad nutum
S. Sedis, cui nomen erit El Petén.
Proinde archidioecesis Guatimalensis posthac intra fines continebitur
civilium provinciarum vulgo Guatemala, Santa Rosa, Escuintla, Sacatepéquez
et Ghimaltenango.
Dioecesis Altensis amplectetur fines civilium provinciarum vulgo Quezaltenango,
Totonicapân et Retalhuleu.
Dioecesis de Vera Paz finibus coartabitur provinciarum civilium Alta
Vera Paz et Baja Vera Paz finibus, nuper a civili potestate constitutis.
Dioecesis Zacapensis complectetur provincias civiles Zacapa, Ghiquimula
et Izabal; episcopalem vero sedem in urbe Zacapa statuimus et
templum Deo in honorem Divi Petri, Apostolorum Principis, ibi exstans
dicatum ad cathedralis Ecclesiae gradum evehimus.
Dioecesis Jalapensis in Guatimala territorio continebitur civilium
provinciarum Jalapa, Jutiapa et El Progreso, prout istae nunc exstant,
mutationibus allatis, circumscriptae. Eius episcopalem sedem in Jalapa
urbe constituimus et templum Deo in honorem Exspectationis Partus
B. M. V. dicatum ad Ecclesiae cathedralis fastigium elevamus.
Dioecesis Sololensis finibus comprehendetur civilium provinciarum
Solóla, El Quiche et Mazatenango vel Suchitepéquez. Illius sedem Episcopi
in Solóla urbe constitutam volumus et paroecialem Ecclesiam
B. M. V. in Caelum Assumptae sacram, ibi exstantem, cathedralis titulo
decoramus.
Dioecesis vero S. Marci in Guatimala binas continebit civiles pro-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.