AAS 43 (1951), p. 625
An. et vol. XXXXIIi 5 Octobris 1951 (Ser. II. v. XVIII) - N. 14
ACTA APOSTOLICAE SEDIS
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA PII PP. xn
LITTERAE ENCYCLICAE
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM ET COMMU-
NIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES : DE OECUMENICA CHAL-
CEDONENSI SYNODO QUINDECIM ABHINC SAECULIS CELEBRATA.
PIUS PP. XII
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Sempiternum Rex Christus, antequam Petro, Ioannis filio,
Ecclesiae polliceretur principatum, percontatus discipulos, quid
de Se homines ipsique Apostoli sentirent, singulari laudavit
praeconio fidem, cunctas infernas concutiones et procellas victuram,
quam ille, caelestis Patris coruscante lumine, hisce declaraverat
verbis: « Tu es Christus, Filius Dei vivi ». Hancx
fidem, quae Apostolorum coronas, Martyrum palmas, lilia Virginum
parat quaeque est virtus Dei in salutem omni credenti,2
tres potissimum Oecumenicae Synodi efficaciter tuitae sunt et
luculenter collustrarunt: Nicaena nempe, Ephesina et Chalcedonensis;
ex qua quidem peracta hoc labente anno quindecim
revoluta explentur saecula. Decet autem ad laetissimum hoc
1 M atth ., 16, 16.
2 Cfr. Rom.,
1, 16.
40 - Acta , vol. XVIII, n. 14. — 6-10-1951.