AAS 43 (1951), p. 626
Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale
concelebrandam eventum tum Romae tum toto catholico orbe
peragi sollemnia, quae, debitis persolutis Deo gratiis, omnium
salutarium consiliorum satori, suaviter commoto animo indicimus.
Quemadmodum enim fel. rec. Decessor Noster Pius XI Sacrum
Nicaenum Concilium anno MCMXXV in hac alma urbe sollemniter
commemorari voluit, itemque Sacrum Ephesinum Concilium
anno MCMXXXI per Encyclicas Litteras Luce veritatis in
memoriam revocavit, ita et Nos hasce per Litteras parili aestimatione
et cura Chalcedonense Concilium recensemus: Synodi
quippe Ephesina et Chalcedonensis cum ipsam hypostaticam
Verbi Incarnati unionem spectent, indissolubili vinculo inter
se conectuntur; utraque iam antiquitus summo pollent honore
tum apud Orientales, quos penes etiam liturgica commemoratione
recoluntur, tum apud Occidentales, teste ipso S. Gregorio
cognomine Magno, qui eadem extollens haud secus ac duo superiore
saeculo celebrata Oecumenica Concilia, Nicaenum nempe
et Constantinopolitanum, hanc mentione dignam protulit
sententiam : « In his, velut in quadrato lapide, sanctae fidei
structura consurgit, et cuiuslibet vitae atque actionis exsistat,
quisquis eorum soliditatem non tenet, etiam si lapis esse cernitur,
tamen extra aedificium iacet ».3
Hoc sane eventum eiusque rerum adiuncta si intento animo
considerentur, duo prae ceteris emergunt et eminent, quae,
quantum fieri potest, in apricum proferre volumus : nempe Romani
Pontificis primatus, qui e gravissima fidei christologica
controversia aperte eluxit, ac magnum pondus atque momentum
Chalcedonensis in re dogmatica definitionis. Illum ne moren
tur, maiorum suorum instituta et exempla secuti, debita vereri
observantia ii qui, ob nequitiam temporum, praesertim in
Orientalibus regionibus, ab Ecclesiae gremio et unitate sunt
seiuncti; hanc, vero, purioribus mentis oculis, ad Christi arcanum
penetrantes, integram tandem excipiant qui Nestorianis
3 Registrum Epistularum, I, 25 (al. 24) : PL 77, 478 ; ed. Ewald, I, 36.