AAS 43 (1951), p. 627

et Eutychianis erroribus implicantur; eandemque altius et verius
ii perpendant qui, nimio novarum rerum studio permoti,
in mysterio, quo redempti sumus, dignoscendo sancte et inviolabiliter
positos terminos aliquantum audent excutere. Omnes
denique, qui catholico nomine censentur, validum inde
incitamentum sumant, ut evangelicam incomparabilis pretii
margaritam, labis immunem profitentes et servantes fidem, hanc
animo et ore colant, addito, quod praecipuum est, suae ipsorum
obsequio vitae, in qua quidquid absonum, indecorum, vituperabile
est, auxiliante Dei misericordia, facessat et virtutum
nitor refulgeat; ita enim eveniet ut Illius sint divinitatis consortes,
qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps.

Iamvero, ut ex ordine procedamus, quae commemorantur
res gestae ab exordio sunt repetendae. Totius controversiae auctor,
quae in Chalcedonensi agitata est Synodo, Eutyches fuit,
presbyter et in perinsigni Constantinopolitanae urbis coenobio
archimandrita. Qui cum Nestorianam haeresim, ex qua duae in
Christo asseverabantur esse personae, acerrime impugnaret, in
contrarium incidit errorem.
«Multum imprudens et nimis imperitus » obstinato praeter4
modum ingenio, haec adfirmabat: duo sunt distinguenda temporis
momenta: ante Incarnationem duae erant Christi naturae,
humana nempe et divina; post unionem vero una tantum
extitit, cum Verbum hominem absorbuisset; ex Maria
Virgine ortum est Domini corpus, hoc tamen non est nostrae
substantiae et materiae; siquidem humanum idem est, non tamen
consubstantiale nobis neque ei quae Christum secundum
carnem peperit; quocirca non in vera humana natura Christus5
est natus, passus, cruci adfixus et e sepulcro resurrexit.
Hac in re non animadvertebat Eutyches ante unionem nullo
pacto humanam exstitisse Christi naturam, quippe quae ipso
tempore Eius conceptionis esse coeperit; post unionem vero ab-

4 Leo M. ad Flavianum (Ep. 28, 1: PL 54, 755 s.).
s Cfr. Flavianus ad Leonem M. (Ep. 26 : PL 54, 745).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.