AAS 43 (1951), p. 628

surdum esse opinari unam tantum ex duabus naturis coalescere,
quia nulla prorsus ratione duae verae certaeque naturale
ad unam reduci possunt, eo vel magis quod natura divina infinita
ac immutabilis est.
Qui sana mente huiusmodi opinationes consideraverit, facile
viderit totum divinae dispensationis mysterium in umbrarüm
inania et intractabilia defluere.
Hoc sane prorsus novum, absurdum, Prophetarum oraculis
et Evangelii vocibus, necnon apostolico Symbolo et Mcaenae
fidei sancito dogmati repugnantissimum, ex Valentini et Apollinaris
cavéis depromptum, iis qui recte sapiebant facile patuit.
In peculiari quadam Synodo, Constantinopoli coacta, cui
Sanctus Flavianus eiusdem urbis Antistes praeerat, Eutyches,
qui suos errores per monasteria pertinaciter et late disseminabat,
ab Eusebio Dorylaei Episcopo haeresis aperte incusatus,
condemnatus est. Quod quasi per iniuriam contra se esset factum,
qui Nestorianam impietatem repullulantem reprimeret,
ad nonnullorum Antistitum, quorum praepollebat auctoritas,
iudicium provocat. Huiusmodi reclamationis litteras ipse Sanctus
Leo Magnus, Apostolicae Sedis Antistes, accepit, cuius
splendidae solid aeque virtutes, vigil religionis et pacis studium,
veritatis et Romanae Cathedrae dignitatis strenua tuitio,
modulatissimo eloquio par in agendis rebus dexteritas in inexplebilem
sui admirationem cuncta aeva traducunt. Quo nemo
alius videbatur efncientior et aptior ad Eutychianum errorem
refellendum, quippe qui in allocutionibus et litteris suis pia
magnificentia et magnifica pietate extollere et celebrare soleret
unius personae geminaeque in Christo naturae numquam satis
praedicandum arcanum: «Catholica Ecclesia hac fide vivit,
hac proficit, ut in Christo Iesu nec sine vera Divinitate humanitas,
nec sine vera credatur humanitate Divinitas».6
Atqui cum archimandrita Eutyches Romani Pontificis patrocinio
diffideret, versus ad artes et dolos, per Chrysaphium,
quocum arcta erat familiaritate coniunctus, imperatori Theo-

* S. LEONIS M. Ep. 28, 5 (PL 54, 777).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.