AAS 43 (1951), p. 629

dosìo II carissimum, a principe impetravit, ut sua causa recognosceretur
et Ephesi alterum cogeretur Concilium eidemque
Dioscorüs, Alexandrinorum Episcopus, praeesset. Qui illi perquam
amicus et Flaviano, Antistiti Constantinopolitano, infensus,
dogmatum falsa similitudine captus, dictitabat, quemadmodum
Cyrillus, decessor suus, unam in Christo personam,
ita unam in Christo post « adunationem » naturam se velle
strenuissime defendere. Illuc, rei pacificandae causa, Leo Magnus
Legatos mittere non recusavit, qui, praeter alias, duas
epistulas déferrent, alteram ad Synodum, alteram ad Flavianum,
ubi Eutychiana errata perfectae cumulataeque doctrinae
nitore refutabantur.
At vero in hac Ephesina Synodo, cui a Leone « Latrocinium
» merito inditum nomen, Dioscoro et Eutychete imperitantibus,
omnia vi manuque misceri coepta sunt; Apostolicis
Legatis primus in assessu locus denegatus; Pontificis Maximi
litterae legi prohibitae; per dolos et minas Episcoporum suffragia
extorta; praeter alios Flavianus haeresis crimine insimulátus,
pastorali munere exutus et in vincula coniectus, ubi terrestri
functus est vita. Fur entis Dioscori eo postea temeritas
processit, ut — infandum nefas — in apostolicae potestatis
culmen excommunicationis telum intorquere sit ausus. Simulac
res in praedatorio conciliábulo inique gestas ab Hilaro
diacono pernovit, Leo cuncta illic decreta factave improbavit
ac retractanda edixit, acerbo quidem moerore correptus, cuius
et crebra materies erat etiam multorum deiectorum Antistitum
ad ipsius iudicium provocatio.
Memoratu digna sunt ea quae tunc Flavianus et Theodoretus
Cyrensis ad Summum Ecclesiae Pastorem scripserunt. Flaviani
haec sunt verba: « Cum velut ex condicto quodam omnia
adversum me iniqua procederent, post illam iniustam vocem
quam contra me emisit [Dioscorüs], sicut ipsi placuit, me
appellante thronum Apostolicae Sedis principis Apostolorum
Petri et universam beatam quae sub Vestram Sanctitatem est
Synodum, statim me circumvallat multitudo militaris et vo-

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.