AAS 43 (1951), p. 637

menos summa pollebat auctoritate, quidnam ipse hac de re cogitaret,
candido aperiebat eloquio: « Dicimus Christum unam
naturam non confusione secundum Eutychem, neque diminutione
iuxta Apollinarem, sed iuxta Cyrillum Alexandrinum,
qui in libro Scholiorum adversus Nestorium ait : Una est natura
Verbi incarnati, quemadmodum et Patres docuerunt... Et
nos quoque ex Sanctorum traditione id dicimus, minime vero
iuxta heterodoxorum sententiam aut confusionem aut commutationem
vel alterationem introducentes in unionem Christi,
asserentes unam naturam, sed pro hypostasi, quam in Christo
et vos dicitis; quod rectum est atque a nobis concessum, quodque
idem valet omnino ac nostrum enatum : Unam naturam ...
Nec renuimus dicere "duas naturas", dummodo non intelligatur
per divisionem iuxta Nestorium, sed ut inconfusio demonstretur
adversus Eutychem et Apollinarem ».2 2
Si tum est culmen gaudii et consummatio laetitiae sanctae
cum in rem illud deducitur Psalmi: « Ecce quam bonum et
quam iucundum habitare fratres in unum » ; si tum Dei glo-2 3
ria maximae omnium utilitati iuncta collucet, cum plena veritas
et plena caritas Christi oves consociant, viderint ipsi, quos
supra amanter et dolenter memoravimus, an fas sit et expediat
se, praesertim ob quandam initio exortam verborum ambiguitatem,
adhuc distinere ab Ecclesia una et sancta, fundata
in sapphiris, in Prophetis videlicet et Apostolis, ipso summo 24
angulari lapide Christo Iesu! 25
Contra Chalcedonensem fidei professionem vehementer pugnat
etiam, extra catholicae religionis saepta latius diffusum,
opinionis commentum, cui locus quidam epistulae Pauli Apostoli
ad Philippenses temere et perperam intellectus an- 26

2 2 Ita NEBSES IV (f 1173) in Libello confessionis fidei, ad Alexium supremum exercitus
byzantini Ducem (I. CAPPELLETTI, 8. NarseUs Claiensis, Armenorum Catholici,
opera, I, Venetiis, 1<S33, pp. 182-183).
2 3 Ps.
132, 1.
2 4 Cfr. Is., 54, 11.
2 5 Cfr. Eph.,
2, 20.
26 Philipp., 2, 7.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.