AAS 43 (1951), p. 638
sam et speciem praebuit — kenotica doctrina vocatum — ex
quo in Christo Verbi divinitatis ademptio confingitur: nefandum
quidem inventum, quod, aeque atque ei oppositus docetismus
reprobandum, integrum Incarnationis et Redemptionis
mysterium in exsanguia et vana spectra tradücit. «In integra...
veri hominis perfectaque natura — ita granditer Leo Magnus
docet — verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris
».2 7
Quamvis nihil prohibeat quominus humanitas Christi, etiam
psychologica via ac ratione, altius investigetur, tamen in arduis
huius generis studiis non desunt qui plus aequo vetera
linquant, ut nova astruant et auctoritate ac definitione Chalcedonensis
Concilii perperam utantur, ut a se elucubrata sufficiant.
Hi humanae Christi naturae statum et conditionem ita provehunt
ut eadem reputari videatur subiectum quoddam sui iuris,
quasi in ipsius Verbi persona non subsistat. At Chalcedonense
Concilium, Ephesino prorsus congruens, lucide asserit
utramque Redemptoris nostri naturam « in unam personam
atque subsistentiam » convenire vetatque duo in Christo poni
individua, ita ut aliquis « homo assumptus », integrae autonomiae
compos, penes Verbum collocetur.
S. Leo autem non solum eandem amplectitur sententiam,
verum etiam indicat et ostendit fontem, ex quo pura huiusmodi
instituta dérivât: « Quidquid, ait, a nobis scriptum est,
ex apostolica et evangelica probatur sumptum esse doctrina». 28
Re quidem vera, Ecclesia a priscis temporibus et scriptis documentis
et sermonibus et liturgicis precibus aperte absoluteque
profitetur Unigenitum ex substantia Patris Dei Filium, Dominum
nostrum Iesum Christum, Verbum incarnatum, in terris
natum esse et passum, crucis stipiti adfixum atque, postquam
e sepulcro resurrexerat, ad caelos ascendisse. Praeter haec, Sa-
27 Ep. 28, 3: PL 54, 763. Cfr. Serm. 23, 2 (PL 54, 201).
23 Ep. 152 (PL 54, 1123).