AAS 43 (1951), p. 639

erarum Scripturarum eloquia uni Christo, Filio Dei, humana
eidemque, Filio hominis, tribuunt divina.
Evangelista siquidem Ioannes declarat: « Verbum caro factum
est»; Paulus autem de Eo scribit: «Qui cum in forma 29
Dei esset... humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad
mortem» ; vel : « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus3 0
Filium suum factum ex muliere»; âc Divinus ipse Redemptor 31
indubitabiliter pronuntiat : « Ego et Pater unum sumus » ; et3 2
rursus: « Exivi a Patre et veni in mundum ». Superna origo3 3
Redemptoris nostri item ex hoc Evangelii loco coruscat: « Descendi
de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem
eius, qui misit me». Atque ex eo: «Qui descendit, ipse 34
est et qui ascendit super omnes caelos». Quem quidem ser- 35
monem ita S. Thomas Aquinas commentando collustrat: «Qui
descendit, ipse est qui ascendit. In quo designatur unitas
personae Dei et hominis. Descendit enim... Filius Dei assumendo
humanam naturam, ascendit autem Filius hominis secundum
humanam naturam ad vitae immortalis sublimitatem.
Et sic est idem Filius Dei, qui descendit et Filius hominis qui
ascendit ».3 6
Hanc eandem sententiam praeclare Decessor Noster Leo M.
hisce verbis enuntiaverat: «Quia... iustificandis hominibus hoc
principaliter opitulatur, quod Unigenitus Dei etiam Filius hominis
esse dignatus est, ut òfioovo-ios Patri Deus, id est unius
substantiae, idem homo verus et secundum carnem matri cönsubstantialis
exsisteret; utroque gaudemus, quia non nisi utroque
salvamur : in nullo di videntes visibilem ab invisibili, corporetur,
ab incorporeo, pässibilem ab impassibili, palpabilem ab
impalpabili, formam servi a forma Dei; quia etsi unum ma-

29 IOAN., 1, 14.
30 Philip., 2, 6-8.
8 1 Gal., 4, 4.

32 IOAN., 10, 30.

33 IOAN., 16, 28.

34 IOAN., 6, 38.
3 a Eph., 4, 10.
SES. THOMAS, Comm. in Ep. ad Ephesios, c. I V , lect. III , circa finem.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.