AAS 43 (1951), p. 643

Horumque asperata et cruentata martyriis cruce: nemo salutare
Dei opus impediat aut neglegat! Ad huius reditus utilitates
et gaudia paterno hortatu compellimus et devocamus eos quoque
qui Nestoriana et Monophysitica errata placita sequuntur.
Persuasum iis esto apostolatus Nostri coronae gemmam a Nobis
reputari fulgentissimam, si data sit Nobis copia caritate et
honore eos afnciendi qui, eo Nobis cariores sunt, quo maius
eorum diuturnus discessus in Nobis desiderium exacuit.
Hoc denique est Nobis in votis, ut, cum, sollerti opera vestra,
Venerabiles Fratres, sacrosanctae Chalcedonensis Synodi celebrabitur
memoria, inde omnes ad adhaerendum firmissima fide
Christo Redemptori nostro et Regi urgeantur. Nemo humanae
philosophiae fallacia illectus et humani eloquii ambagibus deceptus
Chalcedone sancitum dogma — nempe in Christo veras
perfectasque duas esse, divinam et humanam, naturas simul
iunctas, non confusas et in una Verbi subsistentes persona —
aut dubitando concutiat aut male innovando corrumpat. Arcto
potius vinculo iuncti cum Auctore salutis nostrae, qui est «Via
conversationis sanctae, Veritas doctrinae divinae, et Vita beatitudinis
sempiternae», omnes in Eo suam redament repa- 42
rata m naturam, colant redemptam libertatem, et, excussa senilis
mundi stultitia, ad spiritualis infantiae vetustatis nesciam
sapientiam laetissimi transeant.
Haec flagrantissima optata suscipiat Unus Trinusque Deus,
cuius natura est bonitas, cuius voluntas potestas, deprecantibus
Deipara Virgine Maria, Sanctis Apostolis Petro et Paulo, Euphemia
Chalcedonensi Virgine et Martyre triumphatrici. Vos autem,
Venerabiles Fratres, Nostris vestras preces hac de causa
adiungite et quae vobis scripsimus facite ut quam plurimis
in notitiam perveniant. Quam ob rem grate iam nunc affecti,
vobis et universis sacerdotibus et christifidelibus, pro quorum
spirituali emolumento vestra excubat cura, Apostolicam Benedictionem
peramanter impertimus; qua auspice, Christi Re-

42 S. LEONIS M. Serm. 72, 1 (PL 54, 390).

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.