AAS 43 (1951), p. 644

gisnon grave neque asperum iugum alacriores suscipiatis et
Ei magis magisque humilitate sitis similes, cuius gloriae vultis
esse consortes.
Datum Romae, apud S. Petrum, die VIII mensis Septembris,
in festo Nativitatis Mariae Virginis, anno MÇMLI, Pontificatus
Nostri tertio decimo.

PIUS PP. XII

LITTERAE DECRETALES

BEATAE MARIAE GULIELMAE AEMILIAE DE RODAT, CONGREGATIONIS SORORUM

A S. FAMILIA FUNDATRICI, SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad communem providentissima Dei legem pertinere videtur, ut homines
plerumque per homines ad sempiternam animorum suorum salutem
vocentur. Quapropter in omni temporum cursu qui in catholicis viris caelestis
Patris voluntatem sunt altius diligenti usque scrutati, ii non tantum
prospexerunt ut pietatem virtutemque ipsi excolerent, verum etiam ut
quos habuissent heic in terris viae comites, haberent quoque in caelis
eiusdem beatitatis consortes. Atque fere quo vehementiore summi Numinis
amore ar deban t, eo constantius in hanc rem enitebantur et contendébánt.
1
In cuius propositi praeclaro sane est testimonio eum ceteris plurimis
Maria Gulielma Aemilia de Rodat, Virgo, Congregationis Sororum a
sancta Fahxilia Legifera Mater, quam hodie ad Sanctorum Caelitum honores
eveximus ; utpote quae et eximiarum virtutum decore praefnlserit,
et singulari flagraverit animorum iuvandorum studio. Die sexto Septembris
mensis, anno millesimo septingentésimo octogesimo septimo, in pago
cui vulgo Druelle appellatio, e Dioecesi Ruthenensi, in Gallia, ex honestissimis
piisque parentibus Ludovico Amante de Eodat, et Henrica de Pömayrols
nata, postridie sacro abluta fuit baptismate, eique nomina Mariae
Gulielmae Aemiliae indita. Adhuc infantilia curae demandata aviae
Margaritae de Pomayrols, in pago Ginals prope Francopolim, in disciplina
huius feminae, religione ac pietate conspicuae, quindecim annos

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.