AAS 44 (1952), p. 260

eante, electionem, ad clericorum et fidelium iura et onera aliaque id genus,
servari iubemus ea omnia quae sacri canones praescribunt. De clericis
peculiariter statuimus, ut, simul ac hae Litterae Nostrae ad effectum
adductae erunt, eo ipso Ecclesiae illi censeantur ascripti, in cuius territorio
legitime degunt. Volumus denique ut documenta et acta omnia,
quae novam dioecesim, eiusque clericos et fideles respiciunt, quamprimum
a Cancellariis Sydneyensi atque Camberrensi et Gulburnensi ad Wollongongensem
Curiam transmittantur, in eiusque tabulario asserventur.

Quae omnia, uti supra disposita et constituta, ad exsecutionem man
dabit venerabilis Prater Paulus Marella, Archiepiscopus titulo Docleensis,
in Australia Delegatus Apostolicus, vel is qui exsecutionis tempore
Delegationi illi praeerit, cui propterea necessarias et opportunas tribuimus
facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, atque onus iniungimus
fide dignum exemplum actorum peractae exsecutionis ad S. Congregationem
Fidei Propagandae transmittendi. Has autem Litteras firmas,
validas et efficaces exsistere et fore suosque plenos et integros effectus
sortiri et obtinere atque ab omnibus ad quos spectat inviolabiliter observari
debere, et, si secus super his a quocumque, quavis auctoritate,
scienter vel ignoranter contigerit attentari, id prorsus irritum et inane
esse et fore volumus ac decernimus, contrariis quibuslibet, etiam speciali
mentione dignis, minime obstantibus, quibus omnibus derogamus.
Harum autem Litterarum exemplis vel excerptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis sigilloque viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eandem prorsus volumus haberi
fidem, quae hisce iisdem haberetur ostensis. Nemini vero hanc paginam
divisionis, erectionis, constitutionis, commissionis, concessionis, statuti
et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat. Si quis autem
id ausu temerario attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis
Dei et beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.

Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die quinto decimo mensis
Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo primo,
Pontificatus Nostri tertio decimo.

Pro S. R. B. Cancellario
E. Card TISSERANT P. Card. FUMASONI BIONDI
Sacri Collegii Decanus S. Congr. de Prop. Fide Praefectus

Franciscus Hannibal Ferretti, Proton, Apost.
Albertus Serafini, Proton. Apost.
Loco £& Plumbi
Reg. in Cane. Ap., vol. LXXXII, n. SS.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.